![]() |
En male compta, rapax, deglutit hyaena cruentos involvente cibos non sine fasciculo. faucibus exitio stillantibus, acta perenni esurie matrem non sine prole vorat. |
5 | noctivaga et valga est venatrix, cara propago mactatrix summi sanguinolenta dei. |
![]() |
Parvula Tartareae, salvete, papavera flammae! iste rubor valido nonne calore nocet? adflatum nequeo folium tractare coruscans; incolumis trepido lambitur igne manus. |
5 | lumina fulgentes delassant nostra tremores quivolitant, rugae sicut in ore rubent. sanguineo referunt foedatos vulnere rictus purpurei flores, sanguineasque stolas. effugiunt fumi digitos. ubi semina somni? |
10 | grata ubi nausea, quam capsula vestra movet? carpere si somnum, si possem effundere sanguen! si possent tanto nubere labra malo! ampulla vitrea mihi si stillare liquores somniferi et segnes, absque calore tamen. |
![]() |
Corporis parvi properante gressu et fuga plantae choreas agentis funebris notae stupefecit omnes arca puellae. |
5 | quae suo celsas resonavit aulas Marte, et extremo latitans vireto intulit bellum propriamque tela torsit in umbram. languidos glaucae pepulit lacunae |
10 | anseres, fusas viridi nivosum, cum legunt auras, onus exuentes caespite nubes. "pro" reclamarunt, "dolor!" anserine "pellit invicta furibunda virga |
15 | mellei sub sole flagrante amoena somnia pomi." aes sonat. cedit generosa pompa. sanguinis iuncti veneramur agmen et verecundos taciti sepulcri |
20 | flemus honores. |
![]() |
"Corpus deserti ne sumant aequora campi!" edita erat tenui maesta loquela sono. nam iuvenis tristi quaerens postrema cubili, iam moriente die mortis adibat iter. |
5 | "corpus deserti ne sumant aequora campi, sub strepitu venti, quo canis exululat. parcite vos gelidis artus componere bustis, avia ne teneant aequora reliquias! corpus deserti...." fugit vox, nec tamen ulla |
10 | cura fuit nobis ultima vota sequi. exanima angusto tumulavimus ossa sepulchro: vasta tenent miseras aequora reliquias. |
![]() |
Obducta tenebris rorales orchide guttae aspiciunt lachrimas surgere luminibus. non dabitur coeptum fidi ducamus amorem, nec subeam caras nupta beata domos. |
5 | gramen erit cubital, frigentes pallia silvae, instita turbo, sonans tortile lympha decus. perpetuas vario per noctes axe morata illum, qui cessat, iam vigil opperior. frigore caeruleae torpente nitescere flammae |
10 | conantur. pluvias montibus Auster agit. |