![]() |
Nostra, viatoris sinuoso calle relicta, carmina sunt, hoc si dignaris nosse labore, attritum quibus hirta mihi vestigia cursum restituas, biviaque paratas tramite fraudes. |
5 | signa mei levibus traiecta videbis harenis, litora qua fluctus quatiunt, incerta per umbras implicito dubiae vigulto errantia silvae, pressa tenebrosae limoso fine paludis, ambigua, ad nullam, moneo, ducentia metam, |
10 | et quae, vix totiens versis, reor, axibus aevi, sollicito fuscae delebunt flumina lymphae. |
![]() |
Quo pacto, petis, exarare possum versus perpetua manu latinos. atqui res cupio novas citatas eversamque videre civitatem? |
5 | "Sic geris populare, stulte, bellum, exercens veteres et optimates musas, quis domini truces favebant? sic mundi struis ordinem novati, et longas calamo notans brevesque? |
10 | aerumnis ita civium repugnas, ingenti pariens labore nugas?" at quid seditiosius patrarem, quam concinna latina machinari, ignavus, resupinus, otiosus? |
15 | nam musam meditans, nego valere argentum, bona, predium, aes locatum, famam, curriculum, lares, decorum, machinas, numeros, fidem futuri, naturae moderamen et virorum, |
20 | exortos populi favore quaestus, dulcem plebe sequente principatum, prudens, utile, commodum, lucrosum, securum, mediocre, turpe, certum: urbanae simulata sacra vitae. |
25 | me quod paene legit poema nemo scribentem urget amor, decor, suapte causa cognitio, venus, voluptas. haec ars sanat, ut artem oportet omnem, hic iuvat labor, ut iuvare debet. |
30 | his modis operor necessitate et coercitione liberatus omni et vi nisi corde prodeunte. |
![]() |
Te negat arbitrio libros donasse soluto Calvinus. grates sed tibi quisque refert. |
![]() |
Non usque optandum est, fugiendum saepe, quod optas: palma tibi ne sit poena superba, cave! |
![]() |
Indole mirifica Lindrus decoratus et arte indole et arte putat carius esse lucrum. haud tenues quaestus, haud vilem despicit urbem, plus quod abnuitur, proelia cuncta negat. |
5 | certandi stimulus quondam certaminis ardor, nec petiit quisquam num sequeretur opes. nunc tamen aes inicit sacros heroibus ignes; imperat aes Lindro numen inane pio: auriferum donec glacies solvatur in amnem, |
10 | Lydia quem iactat, supprimat ille pedem. mens igitur membris dominatur sordida pulchris; vincitur abiecta celsus avaritia. |
![]() |
Credit quisque suo, quae fecerit, omnia nisu se fecisse, suo turgidus ingenio. quisque sua virtute, suis et viribus omne, quod manibus teneat, se meruisse putat. |
5 | pellit ab oblito prudentem pectore patrem, qui moriens dederat praedia, limen, opes; et dominum, primus qui dixit, "do tibi munus, namque in te certam colloco, tiro, fidem; et sponsam, sterili quae saepe labore dolentem |
10 | confirmans lassum fovit amore virum; et cives, qui, quod placuit genus aut cutis, illi, quae rapuere aliis, commoda tradiderant. usus nil docuit. blandi fallacia saecli quemque docet vitam mente tenere suam. |
![]() |
Solus hyperboreo mecum, dilecte, sub axe, cogito te, me, nos, et nostram, Crispe, Camenam. pallida lux lunae pleno diffunditur orbe; silvestres reticent tenebrae; tacet algida lympha; |
5 | ad nemore occultas venti rediere cavernas. hic volat in gyrum tempus; nova nulla putantur. sic parit, ut peperit semper, sapientia terrae saevitiesque, suos suetae depascere partus. hic folium tepido pellectum sole virescit, |
10 | et, cum prima leves contingunt frigora ramos, decidit arboribus, pulchro moriturque rubore. muscam piscis edit, gracilisque ciconia piscem; effera lynx caedit volucrem, glans plumbea lyncem; denique homo revocatus humo fit vermibus esca. |
15 | quaelibet hic brevis est data lux, licet omnibus ire calle suo, et iussos naturae solvere cursus. indigenae parvis silvas coluere catervis: integra tum poterat consistere natio paucis. tunc mala silvicolis suffragia nulla fuere, |
20 | quae, dum designant, aut designare videntur, consiliumque ducesque, solent disiungere cives, nec, dum rixa furit populo, superare tyrannos. quisque suis vixit cunctis popularibus aequus (vel saltem nostro quam nos sumus aequior aevo), |
25 | atque affere sacrum potuit, quae sensit, ad ignem, quo licuit causas disceptare omnibus omnes, et, nisi consensu, statuebant nulla sodales. musa fuit simplex, tamen et concinna valensque, et, quamvis ars saepe brevis, sed numine plena, |
30 | et quae magna fuit celebraret numina digna. parvula post tamen et vaga gens quam victa recessit gentibus armigeris, populis adiunctaque vastis, mancipio fundos exauxit, et oppida vulgo, arx Phoebi facta est operosis artibus ingens, |
35 | aedes multiplici musarum regia cultu, intumuitque suo geminus Parnassus honore. namque ubi nascuntur rex, miles, leno, sacerdos, divitis et sumptus violatus solvit egenus, tunc celebris vates heroica carmina fingit; |
40 | alliciunt nitidae mentem spectacula scenae; millibus et taedis ingens radiantibus aula multisono doctas concentu recreat aures. quae nos delectant magnae miracula musae, curis corda levant, acuunt rationis acumen, |
45 | et motas summum mentes rapiunt ad olympum, splendida corrupti sunt corporis ulcera tantum. indicia et dirae, lethalis forsan, hydropis. |
![]() |
Triste quod excipimus, quamvis grave, vulnus adulti, imminui mulsum tempore et arte potest. quod pueri, vibex manet haud sanabilis umquam, nobiscum et medio corde senescit edax. |
5 | sanatur longo vulnus maturius aevo, perlatumque levat pernicii seriem. attamen immites puerile gravatur in annos, et nova, quae subeunt, ingravat exitia. |
![]() |
Huic aliquid maius specie et splendore vireto est, quo speciosius est splendidiusque nihil. namque aliquid veri digesta panditur herba, facundusque refert intima nostra lapis. |
5 | haec retegunt totam spatiantis iugera mentem, quidquid et occultum corde, recludit ager. quaelibet ornatis fortuna ostenditur arvis, quolibet atque brevi gramine vita statu. hic invisa monet naturae linea, flexis |
10 | recte quemque viis ad sua fata vehi. indicat extremo monumenti gloria xysto metam supremo limite constitui. ut sanctae rutilam pacis deducit ad aram, infima frondiferum vota resignat iter. |
15 | semotis resono calamis sermone coaxans rana viros iubet haud invenienda sequi. Pythius auriferis telis inseminat arva: auctus enim vitae sensus origo novae. fleti mormoreum socii colit umbra canistrum; |
20 | Petrus rus aperit, dum latet ipse lepus. vivit anas vacuus geniali lance ferendus: mors igitur placida vadit in Arcadia. attamen incisae duro granite coronae mente renascendi grana latere monent. |
![]() |
Errabat mihi qui tumente verbo dixit splendida cuncta quae fuere, quae famam meruere sempiternam, nisu praecipue effici molesto, |
5 | sudore immodico, fluente fletu, necnon plurima computante mente. namque, ut nunc scio, magna quae putantur, fiunt praecipue incitante amore. |
![]() |
Tu, qui dicebas (nego te iactasse) beatum numquam blandiloquam te superasse Cyprin, tandem purpureo iacuisti captus Alexi, nec poteras facilem corripuisse fugam. |
5 | te, miser, Idalius tantum non obruit aestus, cum placuit lachrimis ultor ephebus herae. non ergo Hippolyto surgunt fatalia soli aequora, non soli belua tranat aquas. at miserans, felix, tibi parsit diva, superstes, |
10 | quae pavido dextram traxerat ante necem. an placidae dubitas Veneri persolvere grates? ipse ego, quod vivis, non male gratus ero, ut lepido festos teneas sermone gregales, et referas miris acta pericla modis. |
![]() |
Solus nosce tua quam sis aetate, nec omne quod nunc est vel erat ktema perenne fuit. virtutes proavis crebro sunt crimina natis, et probitas suboli culpa frequenter avo. |
5 | Christicolum indignum vix libertate putabat adstrinxisse Afris compede membra parens. commoda progenies fingit mendacia, lene ut fluat ingrata vita soluta mora. non puduit credentem aliter cruciare parentes; |
10 | iam genitos quicquam credere saepe pudet. nil doluit patri casus lachrimabilis hostis; nil dolet at suboli civis amara fames. neutrius est reverenda tibi prudentia saecli, o iuvenis, nimium: libera sit tua mens. |
![]() |
Lascivas repeto pluvias lepidosque vapores, quos celebrat lento nuda iuventa pede. indigus exclusus fervente diutius imbre, nunc peperi tamen aes: aes reseratque fores. |
5 | ah, tessellata qualis miser aede carebam, candida qua densis forma rigatur aquis! quodlibet hic Paphiis florescit semen in arvis aspicies felix, forsitan atque leges. pallenti nitidos hic marmore porrigit artus |
10 | albus, et ardentes concutit igne comas; nec stat, ut ante, sui dubio fiducia vultu: regnum iam sentit non prius esse suum. obducit rapidis acta subtilia lymphis sinensis spuma membra luente Venus; |
15 | pulchrior at Cypria, sexu quo natus eodem, et ferus up pupae praeditus ore puer. balnea celsus arabs per tota vagatur ocellis, atque cupidinibus pascua grata petit. "talis" ait, "iustis tribuenda corona, prophetae |
20 | deliciisque frequens sic paradisus erit." se credit fontem viventis adire liquoris Isacides, aliis vividus ipse liquor. ut superis mediae tenebris perfundit opacos praecipiti noctis rore procella sinus, |
25 | sic formosa niger teretis per corpora levi flumine gavisas pectoris urget aquas. plurima frondoso licet absit saecula luco, it pythone tamen iam comitante vias. expositi si non animi, tum corpore, praestant |
30 | hic vere nuda simplicitate viri. hic nihil obtegitur: manifestum immane pusillo est organon, ingenti nec latet exiguum. hic totiens membrum nudata glande rotundum molle redundantis pellis acumen adit. |
35 | quae fugiente sagax incidit corpore vita fabellas memorant signa diserta suas. tegmine fallacis quae dissimulatur amictus, detegitur positis vera figura dolis. hic et saepe vetus rerum subvertitur ordo, |
40 | censet enim normis flumen honesta novis. hic aliquando potens rex declaratur egenus, hic solido sceptri pondere gaudet inops. hic speciosa perit divi persona superbi, hic monstatur homo corpore quisque suo. |