![]() |
En vobis, Musae, titubantia carmina nostra. Quae ni grata deis tamen haec placitissima nobis. |
![]() |
HIC VBI ERANT OLIM SOLVM LAETISSIMA CVLTA MOENIA NVNC SVRGVNT VRBIS QVA GALLICA LINGVA EFFVGIENS LEGES TVTVM PERVENIT ASYLVM. |
![]() |
Iugiter olla dies dryasin lugenda sit heheu, Quâ felix heros, antiqui Actaeonis ultor, Virginis aeternae spoliavit nomine Phoeben. |
![]() |
Saxea cur pergis strigili tua radere membra? Num celeri athletae plus quam ter saecula septem Non vix sufficiunt ad flavae pulverem arenae Purgandum? Cur pergis, Marmor, dic mihi, priscum? |
5 | (Sed nolunt statuae nisi dîs aperire labella) Nonne ita tum potius pergis saeclorum ut pulvis Tollatur de te simul ac tua brachia tangit? |
![]() |
Quam mirabilis est, aevi sollertia nostri quod viginti annis viginti saecula vicit! Nunc credas homini facile esse volare per auras, audaces postquam spectaris deltaplanistas |
5 | qui rapidorum instar volucrum vel papilionum praecipites levibus transcurrunt nubila velis. Nunc facile efficiunt quod non potuit Leonardus, Daedalum adaequantes (liceat si fidere vati). Quam mirabilis est, aevi sollertia nostri |
10 | quod viginti annis viginti saecula vicit: nunc deltae volitant, quando volitabit et alpha? |
![]() |
Haud metuit nuper nobis tua carmina censor Detrectare malus, pecudes quia risibus ornes. Proh! Maestissime homo, cui non risit pecus unquam! Nempe quidem fateor, per Germani fera rura |
5 | Tristes languentes pecudes lacrimant neque rident. Verum sub sole Italiae, rident, haha, semper! |
![]() |
Nunc rosea vos dulcis amor veneresque corona exornant laetos. Mox vos graviora onerabunt aurea serta Iovis. Sed amor leviora benigne reddat quam flores, gravia aurea munia regum. |
![]() |
Dum spirant pini prope flumina suaveolentes, caelum dum tacet immensum, dum luce silenti lunae, rura vibrant, hominum dum fervet in antris cortina ampla foco, telluris fructibus uber, |
5 | quam pulchre resonant silvis ac montibus altis acria syringum modulamina plena sonoro naturae somno, sua gaudia mixta dolori cum cantat pastor, priscorum carmina amorum. Tunc Pan ipse silens, arrectis auribus audit |
10 | nocturnum cantum, retinent suspiria Nymphae et reboant rupes percussae voce canora pastoris prisci priscos recinentis amores. |
![]() |
Miles indefessa Novem Sororum Montibus quae sunt et erunt canentes Deliis, reddant tibi mille grates, carmina propter. |
5 | Nam quis ausit, liberior poeta, te altius Parnassi ad acumen ire, ebrio non lassus aquas equinas ebibere haustu. Aut quis ascendet glaciale culmen, |
10 | candido passu, propius, viator frigidum scandens Helicona solus, alite verbo? |
![]() |
Tot tibi sunt libri, quot gaudia mentis, amice, tot tibi sint semper pectore laetitiae. Tot tibi sunt libri, quot tritae dulciter horae, tot tibi sint semper tempora dulciflua. |
5 | Hi tibi semper erunt veterum revocatio rerum, cum fortasse homines plus coluere bonum. Hi tibi semper erunt, rueret si mundus hiatu, securus portus dulceque confugium. |
![]() |
En crescunt flores hortis, recinuntque volucres, ver redit in pratis, montibus atque mari, sed redeat quoque ver in pectora nostra, repellens curas letiferas tristitiamque nigram. |
![]() |
Hic nova Roma latet, sed non tacet inter amicos, hic prisci lente renovatur lingua Latini. Hic loquitur Gaius, Tulli Ciceronis ad instar, respondentque omnes puro sermone Quiritum! |
5 | Floribus hic Latii carpit nova mella Melissa, quae sparget longe trans oras oceanosque qua nova stella micans, expellet clarius umbras. Rivulus hic tenuis reddet tibi, Romule, Thybrim. Huc recreato orbi redeunt Saturnia regna. |
![]() |
Quae te Musa favens, quae te perdocta Camena edocuere chely sacros componere versus sermonesque sacros sacra recitare loquela? Potastine puer sacro de fonte caballi, |
5 | an cursu aerio te sacris Pegasus alis portavit sublime ad sacrum Heliconis acumen? |
![]() |
Ne pereat veterum doctrina secreta sophorum, ne sileat semper magici vox muta Smaragdi, fundasti ludum quo perpetuentur in aevum, Hermae ter magni mysteria magna verendi. |
5 | Sic nova vita datur prisco trunco moribundo, sic nova de priscis oritur schola vivida cunis. |
![]() |
Ars longa est, dicunt medici, sed vita brevis lux, sic via longa quoque est usque ad Latium redivivum: tu medicus bene scis teque ars perlonga iuvabit, iampridem linguam qui sanes semisepultam, |
5 | nec via longa tibi gravis, indefesse viator, qui multos homines, multas urbesque latino ore loquens nosti, prae te vexilla latina gestans pacifice per terras non bene gratas. Tuque gregis nostri, patrone et optime ductor, |
10 | perge diu nobis constanti mente favere atque animo forti Latii defendere linguam, ne misere pereat quondam regina triumphans. Perge etiam calamo docto varioque docere lectores, carpens passim nova mella Melissae. |
15 | Sic eris usque quod es, fortis, bonus atque fidelis, fundator solidus, constructor et aedificator, omnibus attentus, semper quoque firmus amicus, ni nimis est, etiam cum te pituita molestat! |
![]() |
Primum te novi prope litus amoenum, o Alexa, Vestendae, micuit cum miro Belgica sole. Primus tu fueras inter quos ore rotundo audivi Latia dici diverbia lingua. |
5 | Semper in aure sonat violinae cantus acutus, qua nos tunc iuvenes, iuvenis gaudere iubebas, semper et hic fluctus repetunt tua carmina, Alexa! Quam rapido cursu fugere haec tempora pulchra quorum testis ades, tu praecipuusque creator. |
10 | Tunc tibi sub risu florebat barba nigrescens, nunc tibi sub risu canescit barba perenni. |