![]() |
accensus furiis saevit patris hispidus ultor frutex nimis pius. sed alteros necat ne prope mille malo mala se ostendant sua victo. (nefas videre!) fulmina cruoribus |
5 | tincta furent in nos scelerataque funera adurent nisi scelestem ab arcibus repellimus. scilicet iste frutex deum adorat: nomine Martem vocat precans ut orbis immerens cadit. |
![]() |
tura pia flagrent! infans pulcherrimus ortus, quem similis Thetidi splendida mater amat. adventu sacras Aprilis dedicat Idus filius effulgens, omnia laetificans. |
5 | caelesti quondam calefactum germen in aede nunc-en!-sol alter candidiorque micat. nam fert perpetuae lumen mirabile vitae, numinis ille instar, gaudia digna deo. |
![]() |
aestatis arbor nunc foliis valens exsultat, acres atque hiemes nihil ducit benignus dum susurris dulciter flat Zephyrus venustis. |
5 | mox pulsa ventis Caucasiis nives nuda tremebit frigoris et feri plagas acutas passa longas sola cadens crepitu queretur. levis falerno pocula pro foco |
10 | dono virenti Bassarico meo hac nocte, sperans semper ampla basia, tempora cincta sertis. |