![]() |
Creticorum pari iungens hendecasyllabos aliquid claudos, sic enim aucti sonant, verba intexta sero palindromicis normis. |
5 | Cur relinquis, rogas, tiro stulte poeticos veterum mores? Quippe, respondeo, idcirco quod in his latet numeris virtus. Nanctus hos sum pedes |
10 | inter carmina quae deo iuveni pulcro insulis indicis devotus canit intimus fore se sperans. At deos non colo commentos sed amor Dei mihi inest Christi. |
15 | Ad sepulcrum, inquiunt, Sanctus Spiritus angelos iuvenes pulcros misit olim duos. Virtus symmetriae suo radians vultu vim dedit nuntiis |
20 | raptim vincere feminis dubium maestis. Nunc ego utor metro ut sit pulcrior et magis iuvenis sermo. |
![]() |
Qua venustatem acu pangam versibus indolemve novi saecli? Gratiam proferunt veram saepe sed incohatam adulescentes. |
5 | Praebita insulsitas exquisitaque forma corporis inter se in vices sustinent, mox et fortuitissimam harmoniam condunt. Conspicit mira qui |
10 | atque incongrua visitat modo pubentes. Risum amant et iocos. Usus ludibriorum iis prius est cordi dira quam perpeti, iras, fulmina, fabulas nimis extentas. |
15 | Profluant cretici, sit nobis saturae loquela relaxatae, hique rhythmi mei imberbes maneant diu, lepidi, leves. |