Poesis Latina A Martino Zythophilo scripta
Latin Poetry by Martin Zythophilus

Praefatio

Pergimus, ut suades, urbanas scribere nugas
  Immoti; quis enim nos prohibere potest?
Scripta quot obtrectant, totidem inuidisse putemus:
  Inuidia est Musa uera merenda mea!
Nullo nostra iuuet prohibente Camena legentes:
  Num domino abstinuit Naso iubente metris?

Utrum Bacchus an Apollo melior sit

Scandere Parnassum tibi, amice, licere negasti,
  Liber ut ad cyathos duceret, euge, rogans.
Iuga Camenarum tibi cum nimis alta putares,
  Te nimium poscens Delius asper erat.
Maenadibus iunctus laetam bacchare per urbem;
  Bacchica cum celebres, Musa colenda tamen!
Dulci dura foret sine Bacchi munere uita;
  Qui renuant Phoebo, nubila uita uiris.
Scandere Parnassum iubeo comitante Lyaeo:
10    Te deus ad culmen munere ducet alens!

De die Pentecostes

Postquam e terribili Christus conscenderat Orco
  Aeternam mortem morte sua superans,
Et postquam noua lux mediis accensa tenebris,
  Egimus interea quinque dies decies.
Quem fore nobiscum promisit Christus amicis,
  Ne quis diuina deficeret sine ope,
Tu uolitauisti primas super aequoris undas,
  Tu uario populis ore locutus amans,
Tu firmas animos, o sancte, regisque fideles:
10    Ad nos, Musa Dei, spiritus alme, ueni!

Pocula Lethaeis

Pocula Lethaeis, credo, haec hausistis ab undis;
  Cur tam terribili litore mixta puto?
Quae mea, ubi bibit - heu -, gula se est oblita bibisse,
  Immemor et uacui pocula plura peto.

De uere

Ei, quis uere domi maneat iaceatque reuerso,
  Mollia cum mitis compleat arua tepor,
Omnia prata nouis cum tellus floribus ornet,
  Cum carmen uariae dulce canant uolucres?
Nunc age, perge foras, propera, proficiscere mecum!
  E tristi ad uirides urbe uolemus agros!

Quid uere faciamus

Hortatur breue uer, hortatur et hortus amoenus,
  Vt coeamus - ades! - tegmina sub tiliae.
Poturis plenus suadebit cantharus illic,
  Vt fugiente siti uina moremur ibi.
Mittetur totiens ad dolia sedula nympha,
  Exhaustos totiens ut repleat calices.

Cur carmina de uino scribenda sint

Num de potando satis est iam carmine scriptum?
  Scribere multa potes, plura bibenda tibi.

De somnio quodam

Lecto dum iaceo confecto carmine quodam,
  Dum mea nocte nigra mollia membra cubant,
Visa subire mihi - credo - Nasonis imago:
  E mediis tenebris uatis opaca sacri
Illius umbra uolat; queritur: "Ne tange tabellas!"
  "Carmina sunt, doctor, tam mala nostra?" rogo,
"Naso, magister eras; mea te duce carmina scripsi."
  Tunc obscura sonans umbra rogata mihi:
"Me, uereor, ne ipsum, si perstes, tempore uincas.
10    Nec minor in toto plurimus orbe legar.
Perdiderint cum me mea carmina, amice poeta,
  Ne peream his iterum, scripta silenda tibi!"
Talibus edictis euanuit umbra repente;
  Omnia iam nequeo reddere uerba stupens.

De tilia

Bacchus nos animos mutatos dicere iussit
Carmine, qui gelidum mutauit munere mundum.
Bacche, faue nobis, qui fontes faucibus arces,
Carmina digna tuis ut possim scribere donis.
Nam domini immensa est finemque potentia Bacchi
Non habet et, nunc quisquis ades, laetare bibendo.
Fit leuior miseris mox cura regente Lyaeo;
Pulchrior efficitur mox Bacchi dote puella.
Cauponae tenebris ad proelia trudit inertem,
10  Dumque loqui poterunt, muti per uina loquentur.
Credulus ut fias, haec accipe uerba uetusta:
Vindobonae parua est populo caupona bibenti
Hortaturque homines, ut potent, hortus amoenus.
Sub patula tilia, quae creuerat ante tabernam,
15  Sunt positae mensae paucae, qua saepe sedebam;
Huius me nuper residente sub arboris umbra
Post aliquos calices est uisus quaerere caupo:
Hac tibi de tilia num fabula nota, sodalis?
Hunc specie ueteris uenit potoris in hortum
20  Bacchus Maenadibus dominum comitantibus almum.
Sidereo ille sitim collegit siccus ab aestu,
Cum caelo medio sol hanc grauis ureret urbem.
Defessique uia quaerebant pocula et umbram,
Cum prope prospiciunt hanc - "pergite!" - forte tabernam!
25  Arido ut hauriret gelidas cito gutture guttas,
Aggreditur poscens: "Nunc edere uina necessest!
Pocula plena feras sitienti, curre, ministra!"
Mille dedere "ueni!" tum uoces uina petentes,
Mille dei uoces neglexit pigra puella.
30  His non mota sedet nec mitia curat eorum
Verba, sed assidue iuueni ridere loquique
Contemplantur eam; deus est adfatus inanem:
"Quid prohibes potu? Vae! Nonne perire puellas,
Impia, noscis eas? Fer, quaeso, nympha, liquorem!
35  Nectare uina mihi dulci meliora putabo;
Quae cito si tuleris, dabitur quoque uita liquore!"
Quem non blanda dei potuissent uerba mouere?
Eius tardus humi pes haeret et ora nefandam
Impia uocem edunt precibus nec pigra mouetur.
40  Non inpune furens scelus hoc sinit esse Lyaeus:
"Cum sitiente deo sedeas immota, puella,
Sis foliis posthac immobilis arbor opacis!"
Protinus in tiliam mutauit membra puellae.
Sedeque, qua steterat, fixam radice ligauit:
45  Semper tardus humi pes haeret et ora cacumen
Impia fronde tegit nec iam mansura mouetur.
Mollia cinguntur modo pectora cortice fusco.
Nunc frondere comas, nunc bracchia crescere sentit
In ramos, foliis mutata uirescere palmas.
50  Hoc conata queri, mox fatum questa silescit:
Lignea facta tacet in trunco lingua loquacis.
Nec mora, iam uolucres posuere cacumine nidos:
In sua, quae fuerant, has sensit membra cacare.
Hic non mota stabit, uiridis dum crescet in horto,
55  Umbram cum nequeat poturis densa negare.

Quomodo uersiculos

Quomodo uersiculos componas, disce, sodalis;
  Musica te doceo munera. Doctus eris,
Dulcia si fide mea eris praecepta secutus:
  Accipe consilium, carmina scribe tua!
Versus uti fiat, debemus ludere uerbis:
  Est opus apta bono iungere uerba metro.
Conficit hexametrum pes - nosti - sextus iniquus;
  Addo pentametrum: Distichon ecce legis!
En, quid scribere uis? Tractabis munera Bacchi?
10    An magis alma placet semper amanda Venus?
Anne redemptoris tibi Christi gesta canenda?
  Fabula quaeratur - digna sit hexametro:
Pangimus heroo Musis pede magna uocatis;
  Pentametros lepidos adde minora canens.
15  Longa tenet primam - quis nescit? - syllaba sedem,
  Par breuium post hanc aut tumida una uenit;
Altera iam uersus potis est - heus - diuidere arsis,
  Par breuium post hanc aut tumida una uenit;
Tertia saepe bonos - heus - uersus diuidit arsis,
20    Diuidit interdum proxima syllaba eos.
Dactylus aut spondeus - utrum uis? - tertius est pes:
  Spondeus tardat, dactylus it properans.
Quarta etiam, cum uersus fit, premit arsis euntem;
  Qua cum caesura prima uenire solet.
25  Dicta diaeresis est pede quarto rima referto:
  Non solum in scriptis utere bucolicis!
Carmina scribenti pars uersus tertia restat:
  In pede nunc quinto dactylus ire solet.
Rarius est apto caelestibus incremento
30    Spondiaco utendum. Ne nimium adde metro!
Pes sextus breuior; Graecis catalecticus; Anceps
  Vltima nec refert, syllaba sitne breuis.
Forsitan audieris: "Monosyllaba scribere noli,
  Vt finem facias!" Si iuuat, adde tamen!
35  Quid de pentametro? caueas, ne in parte secunda
  Spondeum statuas; dactylus hic bis adest.
Pentametrum medium scis fossam diuidere altam:
  Verbum ne hunc finem transeat, hercle, caue!
Nasonem nostrum si imitare, poeta, magistrum,
40    Scribere pellecto hoc cum sua quemque scias,
Est tibi pentameter tali ratione struendus,
  Syllaba ut ultima uox tertia in hoc careat.
Talibus auditis facere incipe, docte, poema,
  Musarumque choro magna fauente cane!
45  Grata parabit mox tibi, amice, Camena coronam,
  Tu si consilia haec nostra secutus eris!

De carminibus Victoris

Carmina Victorem lepide scripsisse putaram.
  Carminibus lectis nulla fuere metra.
Vatem Victorem Musis seruire putaram.
  Carminibus lectis paene poeta fuit.

De (M)arte

Quo multi pereunt, vae, saeuit in orbe furens Mars!
  Littera si fugiet prima, uidebitur ars!

De ebrietate

Hesterna - memini! - uix ebrietate fugata
  Iam noua nos manet - heus! - ebrietas hodie!
Ne plenis cyathis tamen impediamur, amice,
  Nausea - uae! - stomachos cum grauis excruciet!

Heus, mihi proposui

Heus, mihi proposui, compotor, obire taberna! -
  Si porro biberis, mox morieris ibi!

Quibus uerbis discipulus oret

O fer opem nobis, te, Fors Fortuna, precamur,
  Qui nolimus eam discere materiem,
Vt, cum coeperit - heu! - grauis atra examinis hora,
  Consilium prodens murmure subuenias.

Quid magister cogitet

Quot sunt discipuli, tot sunt tormenta magistro;
  Horribilis demum turba quieta foret!

De feriis

Expectata diu tandem otia cara saluto,
  Libera et officiis ipsa uacat sibi mens.
In lecto maneam neque frigida tecta relinquam?
  An potius gelida membra palude lauem?
Vt seruata legam, fortasse, uolumina, suades;
  Quos recitetis uos, uersiculos faciam!

Quomodo puella capiatur

En quibus - haud facile est - committam proelia uerbis,
  Vt duce tam timidus rem bene Marte geram?
Nam lepidae semper Veneri noua bella mouentur:
  Quo capitur nobis dura puella modo?
Quid faciam, ut uirgo mihi sueta resistere cedat,
  Victa se uti tradat, uictor ut hinc abeam?
Talibus aggrediar: "Quo nomine, pulchra, uocaris?"
  Nomen laudandum est, sit licet hoc et atrox!
Formam etiam laudemus ocellorumque colorem:
10    "Pulchrior es Cypria, flaua puella, dea;
Acciperes malum, Paridi si nota fuisses,
  Atque oculi superant sidera clara poli."
Mollis uti fiat, quaerantur dona Lyaei:
  "Mecum, ne dubita, dulcia, bella, bibas!
15  Candida, ne debes hic sola manere; uenito!"
  Haec tandem mea erit certaque praeda mihi!

Vtrum Vergilii sitne poema meum

Cum uenit in mentem mihi pulchri quidlibet - ut fit -
  Carminis interdum, quod solitum esse puto,
Versibus haud lectis e nobis quaerimus ipsi,
  Vtrum Vergilii sitne poema meum.

Puellae dulce ridenti

Te subridentem, quamquam nescimus, amamus:
  Carminis est risus causa, Camena, tuus.
Subripiunt mihi me, dum torpidus uror, ocelli:
  Quis, cum rideritis dulce, resistat eis?
Carmina quis de te non pangeret actus amore?
  Pulchrior es cunctis uersibus ipsa tamen.
Nunc quibus, exquiro, te uerbis alloquar aptis;
  Quo te, quod deceat, nomine, bella, uocem?
Ne peream, quaeso, mihi nomen prode, puella;
10    Ne ride stupidum, ride, age, dulce mihi!

Quid colitur populis?

Quid colitur populis? et uinea et arua coluntur,
  Quoniam uenter eis, crede, colendus edax!
Sint artes paucis et Olympia numina cordi:
  Venter cuncta regit, nam dea summa gula est.

De pisce coquendo

Viuus qui per aquas turba comitante natasti
  Squamigera, felix, dum procul hamus erat,
Mortuus in gelido nunc nostro carcere, piscis
  Capte, iaces; calidus te manet ecce focus!
Visceribus uulsis gladio laniaberis omnis:
  Cena paranda mihi, mortue piscis, aue!

De ceruisia

Zytho te falsus moriturum dicat amicus;
  Zytho, uae! uereor, ne moriaris egens!

Victor amicus Roma rediit!

Gaudemus, uiuus quod Victor ab urbe reuertit;
  Gaudet progenies, gaudet et uxor ouans.
Cui uero rediens fert maxima gaudia Victor?
  Iubilat hunc caupo: "Dolia! Victor adest!"

De puteo in foro holitorio Brunae sito

Herculis effigiem media mireris in urbe:
  Saxeus hic heros molle tuetur holus.
Cerberus in puteo est de marmore scalptus eodem;
  Filius Alcmenes monstra canina domat.

Versus in porta latrinae scribendi

Quisquis in hoc solio resides, laetare cacando!
  Et cum finieris, linque lauata loca!

De caelo Nouembri

Sub denso nebulae celatur tegmine canae
  Tellus et campis alba pruina manet.
Iam uaria hinc uolucrum defugit turba canentum,
  Cornix nunc queritur rauca per omne nemus.
Ortus sol hodie est nullus, qui corda foueret:
  Noli, si poteris, linquere, amice, domum.
Quo frigus pellas hoc more Nouembre, requiris;
  En, deprompta iuuet plena diota meri.

Acris uenit hiems

Acris uenit hiems, quam tam procul esse putaram;
  Mox niueo rigidos tegmine condet agros.
Suade, quo fugiam, ne frigore membra rigescant! -
  Meque calore iubet teque taberna frui!

Obtrectatori cuidam

Continuo obtrectas, cum te ducamus amicum,
  Versus innocuos illepidosque putas.
Tune mihi frater, ne scribam talia, suadens?
  Fulmine te feriet carminis ira mei!

Laeta fluunt

Laeta fluunt semper de pectore carmina nostro,
  Sistere quae nequeo, si mea scripta legas.
Coeptibus indignis dum mente fouebis amica,
  Metrica continuo flumine uerba fluent.
Pegasidas porro Baccho praesente colemus:
  Bacchica si biberis, Musica dona iuuent!

Scripsit Martinus Zythophilus (m.freundorfer@gmx.at)
Convertit in XML Marc Moskowitz(marc@suberic.net). Ipse convertrum XML-HTML scripsit.
Lege Poemata Latina Hodierna / Read Modern Latin Poetry / Quaere / Search