Poesis Latina A Bradlio Waltonio scripta
Latin Poetry by Brad Walton

Poemata omnia ab hoc poeta / All poems by this poet

Versiones Carminum Persicorum Et Serbo-Croaticorum

Carmen Rumii

Quid diffidis, amans si te depellit et arcet?
  te, si nunc abigit, cras revocabit amans.
excludit? maneas. patientia servat amantem.
  te statuet primo, si patiere, loco.
assueti pereunt aditus? nova limina pandet,
  teque latens alios ille docebit iter.
non abicit lanius caesos, exenterat, agnos;
  caesas servat oves, dissecat, excoriat;
exanimesque suo pecudes spiramine ditat.
10    te nosces rapidi quo ferat aura dei.
me capis haec lepida sane dixisse figura:
  non caedit numen: caede creata rapit.
totum formicae regnum conceditur uni;
  erucae et gryllo mundus uterque datur.
15  tot freta, tot terras pectus peragravit, at orbis
  quique decor dispar, dissimilisque deo.
voce tacente suum (sileas!) dabit ille Lyaeum.
  per gustum dat se, seque sapore docet.

Carmen Hafisii

Funde, puer, validum pleno cratere Lyaeum:
  qui facilis quondam, nunc operosus amor.
deductum zephyris perfuso vertice nardum
  percusso cupidum pectore sanguen agit.
qui maneam blandi statione quietus amantis,
  sternere cum iubeat bucina semper equos?
si dux sacra iubet maculare volumina Baccho,
  sparge merum! novit, qui peragravit, iter.
imbribus, elato sale, nocte, voragine turbor.
10    non novit siccus nostra pericla pedes.
fecit acuta mihi studium convicia flagrans.
  non commissa latent mystica concilio.
promptus amico adsis, tibi promptus ut adsit amicus.
coniunctus vitae, cetera mitte, tuae.

Carmen Hafisii Alterum

Quid mecum sanctus, cum comissante severus?
  quam procul immodico casta sacella mero!
coenubium taedet ficta et sapientis egestas.
  rorat ubi Baccho dapsilis aula magi?
nescit sacra vagus nebulo parcumque Lyaeum.
  cui testudo placet, contio nulla satis.
quid nitidus prodest inimicis vultus amici?
  ardescit solis sicca lucerna face?
luminibus stibium, foedat quae limen, harena.
10    qui possem sedes deseruisse tuas?
ne, praceps, menti speciosa lacuna dehiscat,
  dum ruis, o pectus, dira vorago tibi!
cessit amans. animo deperdita gaudia servem.
   ne pacem speres, dulcis amice, mihi!
15  pax nulla est, nulla est patientia, nullus amanti,
  qualis ego, somnus; nulla supina quies.

Carmen Hafisii Tertium

Cuius ovant tulipae pulvini luce genarum,
  cuius et averso fons sitit ore, redi!
proflua si luctus perfundit lumina, fas est:
  te flentes sternit nigra procella rosas.
illa, patet qua te spectandi rara facultas,
  decretum nobis hora recludit opus.
quo vos usque sopor Bacchusque tenebit eous?
  caute! non nostrum iam moderamur iter.
me modo praeteriit, sed praetermisit, amator.
10    non feci vita praetereunte lucrum.
qui sua cuncta tui medio locat orbe labelli
  non celebris leti magna profunda timet.
insidiatur atrox ubicunque caterva malorum,
  et quocumque ruit, morte stupescit, equus.
15  vita vivo carens; depictus fulgurat ignis.
  vivere amante orbum 'vivere' nemo putat.
Hafisius memoret. fragili nota pressa papyro
  unica nam vitae stabit imago tuae.

Imaginatio Deficiens: Carmen Goran Simic Civis Bosnii, Qui Saraievi Obsessi Tres Annos Vixit

Ingenium teritur nostrum. me, Iupiter, audin?
ira deusta velut rosum tenuatur edaci
balneolo ferrum. longaevo patria more
erravit. solitus perflavit litora ventus
et boreis fulvas signis calcavit harenas.
exaudin? ego sum qui te, deus, alloquor ille,
e nihilo factus. respersis pelle recordor
aestatem maculis, Phoebi quas fecerat ardor.
non aliter memini. iucunda silentia nostrae
10  nascuntur voci. rerum venerande, notasti,
rector, quam similis nobis sit noster imago?
rarus adhuc solidos parietes permeo, quamvis
contundar. surdam crepitant Sirenes in aurem.
sidera cum quaero, limum coacervo sub unges.
15  quod cognosse volo nihil est. me finge sub undis;
te mihi finge dedisse sagacia lumina piscis;
me comperturum pelagi promittis in arvis
quod cupiam, quod at ignorem, sicut tua, numen,
consilia atque animum. totiens responsa manebam
20  innumeris longo quaerentibus ordine iunctus.
das vetulo baculum. vacuos scrutaris ocellos
et tecum dicis, 'sum respondere paratus;
cur habet ille nihil quod quaerat?' cernere vates
te videor gelidas silvarum, dive, per umbras
25  ire securiferum. tantum cognoscis egenos
ut temnas. animus teritur, tenuatur et ira,
cana ut sternenda tibi stipe pruina liquescit.

Amores: Carmen Goran Simic Serbo-Croatici

Vere priore omnem volitavit fama per orbem
  Admirae et Bosci, magnus et ignis honos.
consilium fuerat Saraievum linquere iuncti,
  et transire amnis tortile ponte salum.
candidulum par se credebat adire futura,
  sola futura tamen, trans freta, praeterita.
dimidio nondum traiecto ponte, venusta
  Admirae et Bosci membra cruore fluunt.
garrula clamarunt toto praeconia mundo:
10    "Illa fuit Thisbe, Pyramus ille fuit!"
"Admirae et Bosci renuit confinia flamma!"
  "Divulsae gentis tristis imago Venus!"
"Bellum demonstrant Admira et Boscus inane!"
  mortua pinxerunt corpora ephemerides.
15  Persicius miles pontem custodit amicus.
  per totum truncos ver meditatus erat.
Admirae et Bosci vidit putrescere membra
  dilaniata avibus, turgida vermiculis.
exsecratus erat, maturescentia laesis
20    tempora cum mitis naribus aura tulit.

Scripsit Bradlius Waltonius (gtung.walton@utoronto.ca)
Convertit in XML Marc Moskowitz(marc@suberic.net). Ipse convertrum XML-HTML scripsit.
Lege Poemata Latina Hodierna / Read Modern Latin Poetry / Quaere / Search