Poesis Latina A Bradlio Waltonio scripta
Latin Poetry by Brad Walton

Poemata omnia ab hoc poeta / All poems by this poet

Versiones quorundam carminum vernaculorum

Hyaena: cantio gentis Yoruba

En male compta, rapax, deglutit hyaena cruentos
  involvente cibos non sine fasciculo.
faucibus exitio stillantibus, acta perenni
  esurie matrem non sine prole vorat.
noctivaga et valga est venatrix, cara propago
  mactatrix summi sanguinolenta dei.

Sylvia Plath: Poppies in July

Parvula Tartareae, salvete, papavera flammae!
  iste rubor valido nonne calore nocet?
adflatum nequeo folium tractare coruscans;
  incolumis trepido lambitur igne manus.
lumina fulgentes delassant nostra tremores
  quivolitant, rugae sicut in ore rubent.
sanguineo referunt foedatos vulnere rictus
  purpurei flores, sanguineasque stolas.
effugiunt fumi digitos. ubi semina somni?
10    grata ubi nausea, quam capsula vestra movet?
carpere si somnum, si possem effundere sanguen!
  si possent tanto nubere labra malo!
ampulla vitrea mihi si stillare liquores
  somniferi et segnes, absque calore tamen.

John Crowe Ransom: Bells for John Whiteside's Daughter

Corporis parvi properante gressu
et fuga plantae choreas agentis
funebris notae stupefecit omnes
   arca puellae.

quae suo celsas resonavit aulas
Marte, et extremo latitans vireto
intulit bellum propriamque tela
   torsit in umbram.

languidos glaucae pepulit lacunae
10  anseres, fusas viridi nivosum,
cum legunt auras, onus exuentes
   caespite nubes.

"pro" reclamarunt, "dolor!" anserine
"pellit invicta furibunda virga
15  mellei sub sole flagrante amoena
   somnia pomi."

aes sonat. cedit generosa pompa.
sanguinis iuncti veneramur agmen
et verecundos taciti sepulcri
20     flemus honores.

"Corpus deserti ne sumant aequora campi!"
  edita erat tenui maesta loquela sono.
nam iuvenis tristi quaerens postrema cubili,
  iam moriente die mortis adibat iter.
"corpus deserti ne sumant aequora campi,
  sub strepitu venti, quo canis exululat.
parcite vos gelidis artus componere bustis,
  avia ne teneant aequora reliquias!
corpus deserti...." fugit vox, nec tamen ulla
10    cura fuit nobis ultima vota sequi.
exanima angusto tumulavimus ossa sepulchro:
  vasta tenent miseras aequora reliquias.

Sepulchrum mulieris: versio carminis sinensis Li Ho scripti

Obducta tenebris rorales orchide guttae
  aspiciunt lachrimas surgere luminibus.
non dabitur coeptum fidi ducamus amorem,
  nec subeam caras nupta beata domos.
gramen erit cubital, frigentes pallia silvae,
  instita turbo, sonans tortile lympha decus.
perpetuas vario per noctes axe morata
  illum, qui cessat, iam vigil opperior.
frigore caeruleae torpente nitescere flammae
10    conantur. pluvias montibus Auster agit.

Scripsit Bradlius Waltonius (gtung.walton@utoronto.ca)
Convertit in XML Marc Moskowitz(marc@suberic.net). Ipse convertrum XML-HTML scripsit.
Lege Poemata Latina Hodierna / Read Modern Latin Poetry / Quaere / Search