Poesis Latina A Bradlio Waltonio scripta
Latin Poetry by Brad Walton

Poemata omnia ab hoc poeta / All poems by this poet

Collectio Secunda Epigrammatum

Anas et Poeta

Degit anas lucem quaerens in harundine lemnas,
  regnante in teneras indole pulsa dapes.
ast ego sumo diem quaerens sermone decorem,
  indomito motu pulsus in esuriem.

[lemna, ae: vocabulum botanicum significans "duckweed"]

Alter mundus et idem

Vastus inest nobis, tenues quo cingimur, orbis,
  atque externa docent interiora viri.
limpida sensiferis utcunque canalibus unda
  infertur, pressae nocte cientur aquae.
an tremuere cito percussi fulgure montes?
  contremuit parili caeca caverna sono.
horrida ut apparent densis animalia silvis,
  intima redduntur conscia bruta sui.
si patulum spolians mundum deperdet avarus,
10    quae lateant in se, quomodo noscet homo?

Divina Mandata

In tellure mori, iubet aethere vivere numen,
  quod fecit vitam, funera, caela, solum.
vix, qui iussa dei sequitur, parat unde supersit,
  et noscente malum mente tenet, quod habet.
debet, ut in terris vivat, caelestia iura
  saepe negare, polis perpetuoque mori.

De cervisia recte ministranda

O qui cervisiam cupis lagoenis
recte effundere, te libens docebo.
adsumptum tene poculum sinistra
(aut, sis, utere dextera), deinde
inclina, precor, alteraque palma
fer zythi glaciale vas beati,
et labro calicis siti flagrantis
fundas contiguum per os liquores
lente et leniter et satis gradatim,
10  ne spumae saliant nimis tumentes,
neu exiles recidant micante fluctu.
mercedis quid ego docens rogabo?
nil sane, nisi conteras opacam
nobiscum sale vesperam scyphoque.
15  et si fuderis, ut regit magister,
fausta notus eris probatione
non iam discipulus timens flagellum,
sed collega comesque virque honestus,
compotor sociatus eruditae
20  laetantis calicis sodalitati.

de Regimine Gustavi cognoscendo

Quid petis Hansenius quaenam vitamina sumat?
  promptus adest index tincta matella tibi.

Voracia

Quot iuvenum vivo flammatae numine vires,
  fortia quot variis pectora plena deis;
quanta fames pulchri, primis qui fulsit in annis,
  quantus amor veri, quantus in arte furor;
indociles quanti teneris in cordibus ignes,
  quanta molesta seni turbida saevities;
quantum glutitum est urbanae gurgite vitae
  munere, coniugio, nexibus, aere, domo.

De sculpto Nazistae vultu

Caeca superstitio, vehemens sine mente voluntas:
   partibus humanis expoliatus homo.

Oblectamenta

Hic bona dulciloquis mensae partitur amicis;
hic nitidam scenam celebrat; comitante frequentes
hic domina saltus; hic multa nocte tabernas,
dum socii rauco modulantes cantica plausu
pocula plena ioco desiccant. lusibus acres
oblectat genitor pueros; sermone maritus
horas ante focum lentas cum coniuge fallit;
narrat avus parvis elapsa nepotibus aeva.
hic clausis folio decumbens orbibus errat
10  mente hominis fictis; concentu mergitur amplo
hic tenui disco; pictae splendore tabellae
hic stupet; hic precibus delassat caela statutis;
carminibus studet hic; sudans hic carmina fingit.
quisque sibi prohibet terrores mente repressos,
15  quique patent animo, vastos defendit abyssos.

Scripsit Bradlius Waltonius (gtung.walton@utoronto.ca)
Convertit in XML Marc Moskowitz(marc@suberic.net). Ipse convertrum XML-HTML scripsit.
Lege Poemata Latina Hodierna / Read Modern Latin Poetry / Quaere / Search