Poesis Latina A Bradlio Waltonio scripta
Latin Poetry by Brad Walton

Poemata omnia ab hoc poeta / All poems by this poet

Collectio Quinta Epigrammatum

Praesagia

Omen avis, fulmen, iecur, alea, sidus. at unum
  auspicium verax auguriumque: labor.

De Vita Virtutis

Terrestris vitae quae debeat esse requiris
  aut soleat recto propria forma viro?
educi dura multos probitate per annos,
  virtutis tardo culmen adire gradu,
sustentare bonum et, viridi iam flore iuventae,
  ius servans vitae pro ratione mori.

Imperium Optimas et Populare

Mos fuerat populo titulis mulcere superbos
  blanditiisque duces; iam ducibus populum.

Electio

Optandum aut verum est, aut est optanda potestas.
  vix utrum capies; ambo tenere nequis.

Ad Amicum Benevolum

Magna futura mihi praescis. fiant prius illa
  quam mihi restabit nil nisi praeteritum.

Bella Placentarum: Ad Gustavum

  Crebro supplicum tulit
virtus, nec tenuit promeritis furor
  diras invidiae manus.
o Gustave, cave! nam teneri ferox
  Warreni recipit soror
adiuratque abaci vasa per omnia
  cocturum neminem suae
pingui caseolo saeva placentulae
  ah! praestantia crustula.
10  at nunc fama vagans tinnit in auribus
  concocti tibi frustuli,
quod cremore potens atque olearia
  exundans opulentia
multos ambrosiam commonuit deum.
15    quare bellipotens vovet
aut palmas virides, Martia praemia,
  aut ingloria funera.
retractis manicis exue bracchia.
  haud mitem iuvenilibus
20  cedet nympha flagrans viribus exitum.

Mons Mense Iulio: Versio Carminis Wallace Stevens

Versicolor fulget tellus, varioque sonore
versantes resonant mundi. non unicus orbis.
fila lyrae reserent, reserent et carmina, summam
naturae: meditatus eris, nec noveris omne.
fit mundus semper, nullo sed tempore factus.
sic sua scandenti Viridis Mons digerit arva.

Ad Quendam Animae Medicum Seu Psyches Iatron De Moribus Compulsivis

Mores, mota suis quos mens compellit ab imis,
  semper et adfecto cuique nocere putas.
multiplices miraeque soles exponere formae
  ut modo sint tristes, ut modo ridiculae.
hic lavat assiduus, tum lotos abluit artus,
  sanguineamque cutem deterit ipse suam.
hic penitus iussus muliebrem inducit amictum,
  et tenui peplo fortia membra tegit.
attamen ingenium laudas, quod Apollinis ictu
10    artificis summum nobilis edit opus.
aut movet arcanas alios cognoscere causas
  saepius exsomnes immemoresque cibi.
numquid quae celebras et quae tu despicis acta
  uno largifico surgere fonte tenes?
15  talia sunt, quamvis subtili mente coacta,
  haud ratione illa reiicienda tibi.
mira praeteritis pollentes indole saeclis
  inspicias: multis mens violenta fuit.
Newtonus rerum structarum aenigmate captus
20    restituit mundos et nova iura dedit.
perspicuum flagrans sermonem Vindobonensis
  doctos arte nova disserere instituit.
Sylvia scribendo fertur placasse furores,
  placando lyricos et renovasse modos.
25  vatibus his licuit numquam spectata tueri,
  his aperire datum est clausa, deosque sequi.
vulnere sic animae procedit tanta potestas;
  tantum in stultitia mentis acumen inest.

Paenitentia

Re non cervisiae librisque sumpta,
natalem decimam quater videnti
moles tanta mihi fuisset aeris,
ut labore recederem, daremque
totam cervisiae librisque vitam.

Dies Hiemalis

Nil me nunc nisi sol iuvat, aurae cumque reflexis
  fulgenti radiis incaluere nive.
sic natura excors, ignorans omnia, sanat
  gnara quae fiunt vulnera mente virum.

Intellectio Subita

Olim contremui subire mortem
necnon vivere Tartari tenebris.
at nunc me scio iam subisse mortem,
necnon vivere Tartari tenebris.

Mare Dolorum

Matronam vidi rutilis procedere fletu
luminibus, tinctasque genas manare dolore.
inspicio turbae. quantum maeroris euntes
aut sensum aut memori pressum sub pectore gestant?
intueorque domos. quanto cenacula luctu
et thalami trepidant? homines sumus aerumnarum
fasciculi; dolor ille calor, qui corde redundat.
quid maeror si res esset, spirata querelis
et rorans lachrimis? mundum demergeret atra
10  diluvies, lentis impleret caela profundis,
lamberet undarum pallentem culmine lunam.

Duplex Rationis Indoles

Est ratio tumefacta, humilis, demissa, superba,
  imperat et paret, subditur atque regit.
imperium, nummos, munus si quaerit et artes,
  turgescit celsae vi dicionis ovans.
quodsi nosse cupit, rerum submittitur orbi,
  rebus et, ut penitus noverit, ima patet.
optata ingenium reddit servile potestas,
  nec petitur causa gaza petenda sua.
cognitione manens, et non moderamine, rerum,
10    par submissa deo vivit Aristotelis.
quae sequitur dominae partes, ancilla revertit;
  quae petit ancillae, maxima diva redit.

Ad Ianum T. Amantem Male Proficientem

Hoc tibi, cum venerem sumis, phantasma recurrit:
  est tecum in tremulo, Iane, puella toro.

Ad Improbam Puellam

Sis proba. nam tua mens est tantula, tantula forma,
  ut te vita iuvet flagitiosa nihil.

Distichus Extemporaneus Super Te et Me

Tune tui tibi te facis ipsum parte suavem?
  rem laudo, ipse mei qui mihi memet ego.

Carmen Extemporaneum

quod ebrius scripsit auctor in actorum diurnorum frontispicio, in quo depicti sunt duo iuvenes inter se intuentes: alius intentissimis oculis, alius languentibus.

A:
Virga citata tuo languente rigescit ocello,
  fitque tua, mea lux, ferrea mollitie.

B:
Coniugii nexae nostri sunt vincula linguae,
  pectoribus iunctis, sicut et inguinibus.

A:
Te capiam freno, sublimi et fronte superbum,
  inguine qui saevit, dextra domabit equum.

B:
Ut tua scita meum tractaret palma rigorem,
  fervida dum veneris gaudia prosiliant!

A:
Accensum teneras in clunes semen amici
10    eiaculor, cupidus semen et ille vorat.

B:
Glutineum tremulos artus si flumen inundet,
  demergatque avidas cypria spuma nates!

In Popina Cinaedorum

Auricomum captis annosus spectat amantis
  luminibus iuvenem, luminibusque patris.

Ad Hafisium

Forma dei puerique potens. ubi sancta cupido
  a natibus pueri transit ad ora dei?
maxima concipio iuvenili gaudia vultu.
  me capiunt oculi, colla, labella, genae.
non solum nolo voluisse quod amplius aequum,
  ne finxisse quidem dulcius evaleo.
sensile natus eram. tangar? tetigisse necesse.
  corporis igniferum sentio lumen, amo.
si videam! caperent imberbia numinis ora;
10    si foveat divas palma soluta nates!
at pontem calcat superatque viator, ademptis
  luminibus, lingua, naribus, aure, manu.
crebras per tenebras, confecta tabe Diana,
  per spelaea ferae; per nemorosa iugi;
15  oceani boreas caecanti nocte per imbres;
  tescorum medio nuda per arva die;
per loca plena malis omnisque expertia sensus,
  ire deis opus est—immo, poeta, trahi.

Iohannes Calvinus

Quis temere reprobet Calvinum, tristia quamvis
  sint sua sollicito caela referta metu?
collocet humanis quis spem virtutibus almam,
  qualis erat magno debita certa deo?
quis plerosque rudi terra dignetur obortos,
  qui videant summi regna beata poli?
quis postremo audax nos iuret libera velle?
  quis fidenti animo ducere fata neget?

Ad Deum Molantem

Sinapis in mortario
me semen acre conteris,
operose dive, strenua
qua fingis orbem dextera.

teratque pistillum tuum,
vitae magister, dummodo
adfles amarum pulverem,
ut dulce spiret halitum.

Scripsit Bradlius Waltonius (gtung.walton@utoronto.ca)
Convertit in XML Marc Moskowitz(marc@suberic.net). Ipse convertrum XML-HTML scripsit.
Lege Poemata Latina Hodierna / Read Modern Latin Poetry / Quaere / Search