Poesis Latina A Bradlio Waltonio scripta
Latin Poetry by Brad Walton

Poemata omnia ab hoc poeta / All poems by this poet

Collectio Quarta Epigrammatum

Ad Amantem Absentem

Te meditans, gemino tangor praecordia motu:
  te quod amo, laetor, sed doleo, quod abes.
te cum subducunt animae mea pensa, quiesco,
  dum mentem satians concutiensque redis.
tunc exulto semel, quod amo, bis at ingemo, quod tu
  es procul, et quod te non meditatus eram.

Ad Amantem

Dilecte, ne rogaveris
complusculas ut innubae
vices Dianae metiar
dum limites cernam tuos.

sinu carente finibus
quae monstra tempus proferat
non novimus, nec ferreis
quae lucra rodat dentibus.

exilium fertur nigro
10  viventium cunabulo
nasci gravedo gentium
caesura multitudines.

fortassis aeria viam
inibo lapsura rate
15  micante sparsura maris
divulsa membra marmore.

forsan cremabor ignibus,
torso metallo conterar
pleno furente concitos
20  agente currus compito.

forsan bibentem caffeam
fur in popina diruet,
puerve raso vertice
deambulantem in hortulis.

25  forsan manentem tramina
displodet in crepidine
tromocrator, volantibus
partes in omnes sarcinis.

tot cinctus attritis citae
30  ingressibus necis, tremo
ne subtrahar viventibus
ante ora visa et lumina,

mulsos capillos, osculum
labro datum, concordibus
35  et implicantem mentibus
tuam manum manum meam.

Divini Affectus

Odit amatque deus, bonitate redundat et ira:
  haec scriptura refert, testis et usus adest.
affectus sed uter statuet mortalia fata?
  divum postremo pectus habebit uter?
primus amor fuerat, fueritque amor ultimus. omnes
  ingenii motus urget et explet amor.
si deus odit, amor fons est et finis, amandi
  et repetet formas ortus amando furor.

Quid Sollicitaris?

Incassum gelido captus formidine langues,
  frontibus incassum noxia cura sedet;
namque sub extremae caeco fundamine mentis
  sunt lapidosa boni condita tecta senis.
omnia perpessus, primo grandaevior aevo,
  ille nihil nescit, nec valet ille nihil.
omnes te ducit per casus, vulnera sanat,
  concussum pectus, pace tua, renovat.

Postulatum Parentale

Iussit inane parens natos decernere vitam:
  expertes pictam luminibus tabulam.

Valedictio Ad Sacerdotem Parochialem

"E templis," ais, o superbe mysta,
"discessisse sacris piaque gente,
est Deumque relinquere angelosque."
quanti te facis et cohortem anilem!

Epitaphium Nicolae: In Memoriam Nicole Fenster Mortuae Eheu Aetat. Suae 32.

Elingui miseris tumulo deploror amicis
  praecipitis subita mortis adempta manu.
multa Acherontis aquae sociis rapuere loquenda,
  ultimus ut caderet, lite manente, dies;
laetificis doctam musis traxere sodalem,
  parturumque tulit Tartarus ingenium.
sic ego, dum solvat perplexae retia vitae
  nostraque multipotens expleat orsa deus.

Proelia

Continuis agitur pugnis felicior actus:
  nam graviora intus bella quietus obit.

Lapsus

Saepe gradu falsus reperit maiora petitis,
  et meliora suis praemia propositis.
perspiciuntur enim prius obcaecata ruenti,
  clarius et cursu fineqe lucet iter.
nulla iam tabula, docta sed mente peragrat;
  lapsus enim scite vadere perdidicit.

Vis Fugiens Verborum

Est perplexa etiam quae audita locutio primum
  lucet, et in sensus labitur ambiguos.
namque inspecta diu phrasis una scatensque vacansque
  significat quidvis, omnia quaeque, nihil.

Mortis Beneficium: Ad Album

Mors est, vipereo cuius lux mellea morsu est,
  quaeque ornat vitam squaliditate sua.
pulchra iuvant magis et volumus magis, Albe, iuvari,
  pulchra quod effugiunt, nosque quod auferimur.
siccine deformis nobis et sordida vita
  quod procul interitus pectore sensus abest?

Veritas Religionis

Consistit pietas in erudita
fluxarum ratione fabularum,
quae mentes hominum parant et aptant
finito generi modoque vitae.
nec stant numina: fabulae novantur
versis condicionibus vigendi.
et si concipitur salubre numen,
vivunt terrigenae beatiores;
nam firmas superi dedere vires,
10  ut duro paterentur orta fato.
sed languent miserabili dolore
non iam dispositi favente divo,
cum servant nitidos diu statuti
thesauros moderaminis potentes
15  et plenos dominatione ritus.
marcescunt lacrimabiles ut umbrae,
aut ardent cacodaemonum furore:
saepe, quae stabiliverant proavum,
fabellae suboli tulere nervos.
20  ergo religionis omne verum
non sacrae specie locutionis,
sed florente latens require vita.

Timor Mortis

Interitum ferimur portantem ignota pavere:
  haec speciosa feri reddita causa metus.
falso: nam fragiles et cognita fata tremamus,
  ut metuit notum debita praeda lupum.

Processio Artium

Lauti simioli, qui chromigeras colit arces,
  tollitur ars hominis celsius ingenio.

Tempora Diei Tempora Vitae

Conteritur pueri vigor omnis mane: iuventae
  matutina nitet nox, mediusque dies.
vir surgit medio Phoebi recubatque sub orbe;
  perspicua vitam luce micante terit.
frigenti crucians hauritur nocte senectus,
  omnis ubi tenebris hora voluta meat.
perdidit at medii lucem mea vita diei,
  nec sensit summum sole cremante iubar.
namque ter undecima natali protinus album
10    luciferum subiit nox, gelidusque nigror.
nunc ego perplexis dubitans ambagibus erro.
  lumina caligo, pectora frigus habet.

Lamentatio Magi

Heu ferrumine calcis atque harenae
priscae clauditur arboris foramen,
umbrosis aditus quod inferorum
silvis exhibuit, quod et iuvantes
fessum duxit ad astures, leaenas,
noctuas, lepores, lupos, viverras,
et salutiferos dedit dracones.
quare, faticini, valete amici!
terrarum valeat paternus orbis.
10  obstructo veteris loco meatus,
deflenti novus est mihi petendus.

Scripsit Bradlius Waltonius (gtung.walton@utoronto.ca)
Convertit in XML Marc Moskowitz(marc@suberic.net). Ipse convertrum XML-HTML scripsit.
Lege Poemata Latina Hodierna / Read Modern Latin Poetry / Quaere / Search