Poesis Latina A Bradlio Waltonio scripta
Latin Poetry by Brad Walton

Poemata omnia ab hoc poeta / All poems by this poet

Collectio Prima Epigrammatum

Inopia et copia

Plures exiguo contingent aere dolores
  quam tibi congestis gaudia divitiis.

De nuntiis vitae in Marte repertae

Praebuit in caelis iam Mars vestigia vitae,
  Mars tamen in terris nil nisi funus habet.

Laus: secundum Ducem Rupesfucaldi

Qui laudat, laudare solet, laudetur ut ipse.
  fons laudis salit, ut refluat unde fluit.

Studia

Anxietate studens examinis exanimatus
   quid didicit? iuncti terror et error eunt.

Appropinquatio ad abyssum

Mors adit. orbis abit. ruit in nihil omne. saluto
  te, nihil, omne quod es. quod nihil, omne, vale!

Armatura Militis

Horridus aeratis crustato corpore lamnis,
  saevus et obductis casside luminibus;
obtegitur miles non ut servetur ab armis,
  sed turbis hominum ne videatur homo.

Quaestio Ariunae ad Krisnam

Cum liget aeterno, bone Krisna, dolore cupido,
  me desiderii solvere vincla iubes.
quod volo non igitur, sed quod decet, est quod agendumst;
  at quid agam, rogo, si quod volo, Krisna, decet.

Magnas et poeta

Magnas est auri magnes, et nomine caeco;
  illius obscuras atque opus edit opes.
vates vas auri non est, et nomine claro,
  et parit illustrem nil nisi fama famem.

Hodierni musis amici

Qui nunc vult resonis se consociare Camenis
  est generis consors alterutrius homo:
ingeniosus enim, doctrina qui caret omni,
  edoctusve, omni qui caret ingenio.

Mundus holographicus

Omnis uti partes in se pars implicat omnes,
  atque hologramma unum milia tota capit;
sic elemento quoque suo concluditur orbis:
  si minus intereat, maius et intereat.
ingentis minima tamen orbis sospite parte,
  an misero totus funere sospes erit?

Consilium

Si quis te moneat, debes inquirere quaenam
  abdita causa sagax urgeat officium.
hic monet, ut sibi de propriis persuadeat, ille
   ut celebret vitam laudibus ipse suam.
hortator de se plerumque profatur, et ad se:
   aures qui dabit, haud ipse, sed alter, erit.

Tsernobylum: post decem annos

Iam redit eversam longaeva superstes ad urbem,
  ut cor postremis exsatiet lachrimis.
tot periisse dolet iuvenes, totidemque perire;
  conqueritur solos iam superesse senes.
cernit ubique vias humana gente relictas;
  conspicit horrentes fronde nocente lares.
haerent parietibus dolor et morbosa ruinaa;
  labentis vacuum stat penetrale domus.

Scripsit Bradlius Waltonius (gtung.walton@utoronto.ca)
Convertit in XML Marc Moskowitz(marc@suberic.net). Ipse convertrum XML-HTML scripsit.
Lege Poemata Latina Hodierna / Read Modern Latin Poetry / Quaere / Search