Poesis Latina A Robert Wallisch Scripta
Latin Poetry by Robert Wallisch
Lateinische Poesie von Robert Wallisch

Poemata omnia ab hoc poeta / All poems by this poet

Ortygia, Odae latinae

ODARUM LIBELLUS QUI INSCRIBITUR ORTYGIA FELICITER INCIPIT

1. Ad Puellam Suam

Pectus angunt anguicomae sorores
iam diu nostrum gelido rigore:
Cura, Paupertas domina atque cordis
   Sollicitudo.

Sed tua cervice comis retecta
cum fragrantem auram cutis haurio albae,
lenius vivo recreorque pura,
   Cypria, pace.

Es meae pennae. Tepido volemus
10  mane caelo, iamiam adeamus unā
splendidas urbes, repetamus hortis
   Ostia apricis,

umbra ubi latae platani quietem
visitando pristina templa fessis
15  grata donabit viridique vino
   corda lavemus;

sive fontes Ortygiae marinos,
amnis et nymphae fugientis udas
nuptias, visemus et alta prisci
20     saxa theatri;

sive Spoletina petemus arva et
lectulo nos compositi sonoros
imbris aestivi vetere audiemus
   sub lare nimbos.

2. Ad Duriclum

Algidam Thulen calidumve Bactrum,
musici seu vis pueri Iuvavum,
sive Claudi tam melici Cremonam
   mecum aditure,

seu Bononiae delicias venustas,
docte romanae fidicen Minervae,
nullus aeque, Duricle, me iuvabit
   angulus orbis,

quam placet Florentia dis amica.
10  Hic potes mecum monimenta vatis
splendide regnantis in urbe clara
   cernere mira;

hic vias lustrare licet vetustas,
blandā ubi dignata fuit salute
15  domna Danthen, cui genius volavit
   ductus amore;

hic in horto non sine Musa aprico
collibus sub baciferis sedebis
tectus artīs vitibus atque vina
20     languida duces.

3. Ad Paulum Laurentem

   Ceu si quis pateram dedit
spumantem rutilo vespere Massico
   post longum reduci domum
errorem freta per fervida Leucadis,
   dum bacchantur amiculi
nec venusta Lyce dest meretricula,

   nam quem iam doluere adest,
sic, Laurens, atavis Issaicis decus,
   nobilis tetuli tui
10  fructum nunc operis, carmen, Apollinis
   nectar. Nam tua terminum
cuspis iam tetigit. Sic placuit deo.

Felix, qui tibi, Paule, par in actis
aureae beatificum nitorem
15  pulchritudinis potuit tenere
   semper in horam.

   At caligine turbida
obducti misere tempora conterunt,
   qui pulchri nihil actitant
20  contentique suo sunt opere affatim
   tristi, dummodo sit lucrum,
ut magno pretio post aliquid queant

   comparare sibi (minus
quod ipsi teneant, quam teneantur hōc),
25     quo sumpto fore se putant
olim magnificos et dominos sui
   felicesque perenniter -
falso, nam nitidum pulchrigerumque opus,

quod unum potuit beare vivos,
30  distulere in postera vana somnia,
distulerunt omnia pulchra et inde
   iam periere.

   At fruges tibi, Paule, fert
(pulchro namque studet semper opus tuum)
35     praesens hora bonas statim,
Laurens, gnare viae, philosophum caput,
   praesens est tibi adoria,
praesens philosopho nunc operi scopus;

   praesentemque cano deum,
40  Caeron, quem Danai temporis optimi
   prosperique modi ducem
invocare solent, sacra Tragurii,
   unde prospicitur ferax
Issa, stella Adriae, dorica civitas.

45  Quam priscam patriam tuis apricam
diligens exponere vult meum cor,
ne, quibus glaebis, lateat, metatur
   gloria Pauli.

   Issa, amica diis bonis,
50  dives baciferis undique collibus,
   nomen cui dederat decens
Lesbis, arcitenens quam petiit deus,
   Issa, argiva colonia
inter dalmaticas Ortygiae insulas

55     priscae filia nobilis,
quae Poenis italas tunc populantibus
   terras classe tulit suum
maestis auxilium Romulidis statim
   (nec sensit dominas togas;
60  aequum foedus erat cum Capitolio),

Issa, quae clipeo suo Quirini
civibus vastantibus arva fratrum
protegebat libera verba patrum
   proxima Magno,

65     Issa nomine Sergio
facta pars Latii tempore Claudii,
   cuius signa manent adhuc:
thermarum species, amphitheatri opus,
   e quo structa minet domus
70  Francisci placidi clara sodalium,

   solem qui sibi candidum
fratrem, lunam et aquam castam et amabilem
   terram et frugiferam suas
germanas cecinit laude piā sacras
75     laete pauper, in Umbriae
qui silvis avium colloquitur choris,

Issa, progenuit tuam parentem,
Paule Laurens, quae lepidis puella est
cincta floribus spatiata opacas
80     inter olivas.

   Cui linquenda domus patrum
sortis imperio non rediturae erat.
   Ast nunc te Danaum solo
reddunt, Paule, tuae, candide, litterae;
85     praesens festa dies tibi est.
Hinc Caero calidi tempora Caecubo

   libemus viridi comas
vincti nunc hederā non sine Pieri
   gnatis, munere quae suo
90  horam, cum fugiat, contineant bonam
   in compagine cantuum
densā. Iam liceat carpere, quod satum est.

Sed non immemores decet sedere
Marte saevo Dalmatiae ruentis;
95  quo cubante nos Venerem precemur,
   pace fruantur.

4. Ad Cyprinam Puellam De Venere

"Nata spumā, Cypria, Gratiarum
tecta velis culta monilibusque
gemmeis, caelo, rogo, devolato
   et pete terras.

Huc veni, Cretae pete nostra fana
sancta, ubi lucus tibi delicatus
malifer fumantque suo benigno al-
   taria ture.

Hic aquae cantant gelidae sub artā
10  fronde malorum, locus hic rosisque
totus umbratur, foliis coruscis
   somnia stillant.

Hic equorum pascua luculenta
floribus vernis, faciles et aurae
15  mite spirant, et volucres tenella
   carmina mittunt.

Hic caput vittis, Cytherea, nectens
aureis nunc in cyathis benigne
mixta festo nectare cum liquato
20     vina ministra."

Hoc vocavit lesbia Musa cantu
Cypriam Creten: cupiunt perinde
lectuli nostri reterenda strata
   tete Cyprinam.

5. Ad Duriclum

Duricle, ne doleas nimio languore rigescens.
Pan quoque, quem colimus, Veneris mala vulnera sensit.
Quamvis ille deus, lacrimis sua Maenala maestis
immodice tum personuit non nectare pastus
iam non ambrosiā: stat pectore Pana perire.
Nam Syrinx plus arcadiis quam collibus arsit,
plus oculis, plus numinibus, plus luce lycaea,
Syrinx horridulis lepidissima nympha papillis,
Syrinx deperiit. Fluvio Pan cogitur ipse
10  hanc spectare mori luctantem vertice rivi.
Demens terribili visu collabitur algens,
membra rigent maerore et humo iacet en deus atrā
mutus: faucibus haeret adhuc vox torrida luctu.
Convulsis terram digitis capit atque furore
15  prae nimio spirare nequit, pectus tremit irā
in fluvios, irā inque homines, in numina cuncta,
in totum mundum, qui vivit, et illa perire
undis mersa nigris iam debuit, illa puella
non merito; vagire deus hinc incipit, altā
20  voce suā dum prorumpunt e pectore curae.
Pugno tempora plangit nec iam lumina clara
cernere vult Phoebi: statuit tunc perdere vitam
invisam. Quod contigerat, ni sancta chorea
Musarum saevo frontem maerore calentem
25  castaliā lavisset aquā. Tunc victa sopore
Panos mens requievit et annum somnia duxit
mitia, dum cerasis flores rediēre novelli
et caelo volucres. Fluvii deus adstitit oram,
Syrinx unde redīt moriens ad semina rerum,
30  et secuit calamos, quīs carmina lenia iunctis
edidit atque vocat calamos hinc nomine nymphae.
Sic et Te fidium non dedecet aoniarum
carmine curarum gelidos lenire dolores.
Canta, nam facilis solet uda Thalia venire,
35  dum nos pampineā redimitos tempora fronde
festa dies divae vult participes levitatis.
EXPLICIT LIBELLUS
Scripsit Robert Wallisch (robert.wallisch@univie.ac.at)
Convertit in XML Marc Moskowitz(marc@suberic.net). Ipse convertrum XML-HTML scripsit.
Lege Poemata Latina Hodierna / Read Modern Latin Poetry / Quaere / Search