Poesis Latina Ab Alano Divutio scripta
Latin Poetry by Alain Van Dievoet

Poemata omnia ab hoc poeta / All poems by this poet

Poemata Numerata

En vobis

(VITA LATINA, 64/1976, p.44)

En vobis, Musae, titubantia carmina nostra.
Quae ni grata deis tamen haec placitissima nobis.

VERSUS INSCRIBENDI IN MONUMENTO LOVANII-NOVI

(VITA LATINA, 64/1976, p.44)

HIC VBI ERANT OLIM SOLVM LAETISSIMA CVLTA
MOENIA NVNC SVRGVNT VRBIS QVA GALLICA LINGVA
EFFVGIENS LEGES TVTVM PERVENIT ASYLVM.

DE DIE 21 MENSIS JULII ANNI 1969, QUA PRIMUM HOMO LUNAM CALCAVIT.

(VITA LATINA, 64/1976, p.44)

Iugiter olla dies dryasin lugenda sit heheu,
Quâ felix heros, antiqui Actaeonis ultor,
Virginis aeternae spoliavit nomine Phoeben.

EPIGRAMMA INSCRIBENDUM IN ACROPODIO APOXYOMENI LYSIPPI.

(VITA LATINA, 64/1976, p.44)

Saxea cur pergis strigili tua radere membra?
Num celeri athletae plus quam ter saecula septem
Non vix sufficiunt ad flavae pulverem arenae
Purgandum? Cur pergis, Marmor, dic mihi, priscum?
(Sed nolunt statuae nisi dîs aperire labella)
Nonne ita tum potius pergis saeclorum ut pulvis
Tollatur de te simul ac tua brachia tangit?

DE DELTAPLANO

(VOX LATINA, 63/1981, p.15)

Quam mirabilis est, aevi sollertia nostri
quod viginti annis viginti saecula vicit!
Nunc credas homini facile esse volare per auras,
audaces postquam spectaris deltaplanistas
qui rapidorum instar volucrum vel papilionum
praecipites levibus transcurrunt nubila velis.
Nunc facile efficiunt quod non potuit Leonardus,
Daedalum adaequantes (liceat si fidere vati).
Quam mirabilis est, aevi sollertia nostri
10  quod viginti annis viginti saecula vicit:
nunc deltae volitant, quando volitabit et alpha?

PRO ALEXANDRAE POGGI MEDIOLANENSIS VERSIBVS NVPER AB ARRIO NURO VITVPERATIS.

(Vox Latina, 47/1977, p.73)

Haud metuit nuper nobis tua carmina censor
Detrectare malus, pecudes quia risibus ornes.
Proh! Maestissime homo, cui non risit pecus unquam!
Nempe quidem fateor, per Germani fera rura
Tristes languentes pecudes lacrimant neque rident.
Verum sub sole Italiae, rident, haha, semper!

EPITHALAMIUM PHILIPPI ET MATHILDIS HEREDUM CORONAE BELGICAE.

QUI MATRIMONIUM CONTRAXERUNT BRUXELLIS DIE 4° MENSIS DECEMBRIS ANNO 1999°.

Nunc rosea vos dulcis amor veneresque corona
exornant laetos. Mox vos graviora onerabunt
aurea serta Iovis. Sed amor leviora benigne
reddat quam flores, gravia aurea munia regum.

CANTUS NOCTURNUS.

10/03/2001

Dum spirant pini prope flumina suaveolentes,
caelum dum tacet immensum, dum luce silenti
lunae, rura vibrant, hominum dum fervet in antris
cortina ampla foco, telluris fructibus uber,

quam pulchre resonant silvis ac montibus altis
acria syringum modulamina plena sonoro
naturae somno, sua gaudia mixta dolori
cum cantat pastor, priscorum carmina amorum.

Tunc Pan ipse silens, arrectis auribus audit
10  nocturnum cantum, retinent suspiria Nymphae
et reboant rupes percussae voce canora
pastoris prisci priscos recinentis amores.

AD ANNAM ELISSAM RADKE.

13/03/01

Miles indefessa Novem Sororum
Montibus quae sunt et erunt canentes
Deliis, reddant tibi mille grates,
  carmina propter.

Nam quis ausit, liberior poeta,
te altius Parnassi ad acumen ire,
ebrio non lassus aquas equinas
  ebibere haustu.

Aut quis ascendet glaciale culmen,
10  candido passu, propius, viator
frigidum scandens Helicona solus,
  alite verbo?

IN HONOREM AUGUSTI ANCARANI, AMICI LIBRORUM.

4/04/2001.

Tot tibi sunt libri, quot gaudia mentis, amice,
  tot tibi sint semper pectore laetitiae.

Tot tibi sunt libri, quot tritae dulciter horae,
  tot tibi sint semper tempora dulciflua.

Hi tibi semper erunt veterum revocatio rerum,
  cum fortasse homines plus coluere bonum.

Hi tibi semper erunt, rueret si mundus hiatu,
  securus portus dulceque confugium.

VER NOVUM ANNI 2001.

8/04/2001.

En crescunt flores hortis, recinuntque volucres,
  ver redit in pratis, montibus atque mari,
sed redeat quoque ver in pectora nostra, repellens
  curas letiferas tristitiamque nigram.

DOMUS LATINA BRUXELLENSIS.

21/04/2001.

Hic nova Roma latet, sed non tacet inter amicos,
hic prisci lente renovatur lingua Latini.
Hic loquitur Gaius, Tulli Ciceronis ad instar,
respondentque omnes puro sermone Quiritum!

Floribus hic Latii carpit nova mella Melissa,
quae sparget longe trans oras oceanosque
qua nova stella micans, expellet clarius umbras.

Rivulus hic tenuis reddet tibi, Romule, Thybrim.
Huc recreato orbi redeunt Saturnia regna.

AD THEODORICUM SACRÉ.

18 maii 2001.

Quae te Musa favens, quae te perdocta Camena
edocuere chely sacros componere versus
sermonesque sacros sacra recitare loquela?
Potastine puer sacro de fonte caballi,
an cursu aerio te sacris Pegasus alis
portavit sublime ad sacrum Heliconis acumen?

AD STEPHANUM FEYE.

Scholae Novae scholarcham et conditorem. 21/05/2001.

Ne pereat veterum doctrina secreta sophorum,
ne sileat semper magici vox muta Smaragdi,
fundasti ludum quo perpetuentur in aevum,
Hermae ter magni mysteria magna verendi.
Sic nova vita datur prisco trunco moribundo,
sic nova de priscis oritur schola vivida cunis.

AD GAIUM LICOPPE, LATINITATIS VIVAE DEFENSOREM ET PROPAGATOREM.

31/05/01

Ars longa est, dicunt medici, sed vita brevis lux,
sic via longa quoque est usque ad Latium redivivum:
tu medicus bene scis teque ars perlonga iuvabit,
iampridem linguam qui sanes semisepultam,
nec via longa tibi gravis, indefesse viator,
qui multos homines, multas urbesque latino
ore loquens nosti, prae te vexilla latina
gestans pacifice per terras non bene gratas.
Tuque gregis nostri, patrone et optime ductor,
10  perge diu nobis constanti mente favere
atque animo forti Latii defendere linguam,
ne misere pereat quondam regina triumphans.
Perge etiam calamo docto varioque docere
lectores, carpens passim nova mella Melissae.
15  Sic eris usque quod es, fortis, bonus atque fidelis,
fundator solidus, constructor et aedificator,
omnibus attentus, semper quoque firmus amicus,
ni nimis est, etiam cum te pituita molestat!

Ad Titum MARIUM ALEXAM

diem natalem agentem d.16 m. Sept. 2001°. 6 Sept. 2001.

Primum te novi prope litus amoenum, o Alexa,
Vestendae, micuit cum miro Belgica sole.
Primus tu fueras inter quos ore rotundo
audivi Latia dici diverbia lingua.
Semper in aure sonat violinae cantus acutus,
qua nos tunc iuvenes, iuvenis gaudere iubebas,
semper et hic fluctus repetunt tua carmina, Alexa!
Quam rapido cursu fugere haec tempora pulchra
quorum testis ades, tu praecipuusque creator.
10  Tunc tibi sub risu florebat barba nigrescens,
nunc tibi sub risu canescit barba perenni.

Scripsit Alanus Divutius (avandvt@infonie.be)
Convertit in XML Marc Moskowitz(marc@suberic.net). Ipse convertrum XML-HTML scripsit.
Lege Poemata Latina Hodierna / Read Modern Latin Poetry / Quaere / Search