Poesis Latina Ab Alano Divutio scripta
Latin Poetry by Alain Van Dievoet

EPITAPHIUM INNUMERORUM INNOCENTIUM IN TURRIBUS GEMELLIS NOVI EBORACI ATROCITER INTERFECTORUM DIE 11º m. SEPT. AN. 2001º.

Ite viatores et mundo dicite vasto
nos hic innocuos mole iacere sub hac,
nos cives placidos, patres matresque quietos.
Cordibus in nostris nullum odium fuerat.
Nosque laborantes rapuit mors invidiosa,
nunc sumus heroes, nunc sumus astra poli.

Scripsit Alanus Divutius (avandvt@infonie.be)
Convertit in XML Marc Moskowitz(marc@suberic.net). Ipse convertrum XML-HTML scripsit.
Lege Poemata Latina Hodierna / Read Modern Latin Poetry / Quaere / Search