Poesis Latina Ab Alexandro Smario Crispo scripta
Latin Poetry by Alexander Smarius

Poemata omnia ab hoc poeta / All poems by this poet

Alexandri Smarii Crispi Rerum Gestarum sive Amorum Monobiblion

I Laura e lavabro

The lover accidentally sees his beloved bathing.

Qualis in ostrina surrexit lactea concha,
  aequoris e spumis vix ubi nata Venus,
qualis, ut egrediens lymphas conspecta Minerva est,
  territa deprenso dicitur esse viro,
nec minus insontem puerum Diana videntem
  qualis lauta sacris obstupefecit aquis,
talis visa mihi solio festina relicto
  incertos soleis subdere Laura pedes,
vesper ut aestivus calido mihi suasit amanti
10    tempore non pacto noctis adire meam;
sic obmutuerat subito clamore profuso
  impulsae sonitus carmine mixtus aquae.
Membraque dum rapto velat modo cognita panno,
  prosilit ardenti nudus in ore rubor.
15  Et quamvis speculum formam post terga referret
  nesciaque arcanum proderet ipsa sui
frigus et exsereret tumidas sub veste papillas
  latius et panno staret utrimque femur,
nil aliud tamen attonitus spectare volebam
20    has quam suspensas sollicitasque genas:
non secus experta rubuit vehementer ut ira,
  lumina non aliter fixa tenebat humo,
quam mihi contrito faceret convicia pacto,
  qui possem castam sic temerare fidem.
25  Et timui posthac ne se mihi dura negaret
  neve foret latebris semper iniqua meis:
donec compresso risu direxit ocellos
  blanda mihi posito sponte pudore suo.
Credo, non umquam veniet mihi dulcior hora
30    nec magis ancipiti gaudia mixta metu.

II Basium Matutinum

A lover needn't get up in the morning for his daily duties.

Mane erat et gravibus lecti dum strata premebam
  artubus, in somni limine lentus eram.
Pars vigilare mei voluit, pars altera fugit
  fortior et nondum prompta diurna pati;
lectus et hesternos quoniam spirabat amores,
  non ego desidiam depositurus eram.
Ore repente meo permulsus tactibus udis
  excitor: arrident nota labella mihi.
Qualis ab Aurora velamine tingitur aer,
10    talis in his labiis visus inesse rubor,
qualis et arentem recreat ros almus agellum,
  talis Laura meam lavit ab ore sitim.
'Sicine te dormire iuvat? Num somnia mavis?
  Surge' ait 'et dominae, languide, munus obi!'
15  Quid me surgere vult? Iuxta mox ipsa iacebat,
  et nova nos monuit bella movere dies.
Quam mea flammiferis haeserunt labra labellis!
  Qualiter increpuit muta per ora iocus!
Qualis anhela fuit, suspiria qualia duxit:
20    vertit in elicitas mox sua iussa preces.
Sic memor officii calida sub veste manebam
  impiger et placito munere dignus eram.

III Morae Encomium

The longer restrained, the greater the pleasure.

Desine; (vix potui) paulatim (dicere) perge,
  perge, sed ante Venus quam venit, adde moram.
Dum licet inter nos Venerem compescere, nobis
  corpus utrumque novo ferveat igne diu.
Lux mea, cessemus: patitur si frena voluptas
  quamvis exiguo tempore, maior erit.
Perge, resume viam mecum, mea vita, supino -
  desine, namque morae, sentio, tempus adest.
Pallas ut erupit patrium caput, addidit ipsam
10    se dea discesso grata dolore deis.
At nos cum Venus exanimos spumosa reliquit,
  nil superest nobis, nam semel orta perit.
Ergo, ne locus effugii sit, desine motum -
  perge, Venus trepidum neve relaxet opus.
15  Ei mihi, mox nimium numen nos vincet anhelos,
  mox poterit praeceps rumpere frena furor:
ultima nunc manibus iungamus basia nexis,
  donec in exitium nos violenta trahit.

IV Vincula Amoris

An answer to a mistress's complaint of laziness.

'Quid cupidae mihi, lente, parum blandiris amicae?'
  Ausa mihi es largo dicere, vita, viro.
Iam te solliciti fallunt, ingrata, labores?
  Ergo disce novos nunc in amore modos.
Considam: constringe meos post terga lacertos,
  ne moveam et sedi crura tenenda liga.
Altera me Siren cieas lasciva loquendo,
  quid valeant vatem verba, magistra, doce.
Aspice iam trepidum, propius gradiaris anhelum,
10    ebrius olfaciam corpus ut omne tuum.
Basia dein simules ardenti pressa datura,
  proxima sed remove labra repente labris.
Non magis esuriens fallacibus ille sub uvis
  stabat et intactas Tantalus inter aquas.
15  Talia si sat passus ero sine fine per horas,
  vincula si tandem solveris arta mea,
lux mea, crede mihi: tunc mox satiata dolebis
  me querulam nimium saepe vocasse pigrum,
languida tunc rauca poteris vix voce precari:
20    'Blanditias nimias desine, parce, fuge!'

V Rara Ratio

An epigram about a sweet girl who has a stutter, hence her name Lalage (called 'dulce loquentem' by Horace). This stutter gives room to some verbal jokes.
  Who will accept the challenge to make a translation of this poem in English, German, Dutch or French, maintaining its verbal jokes and punchline?

Blanda loqui Lalage si vult, balbutit: amandum
  quod decus esse puto, dedecus illa vocat.
Si putat esse catum, dicit me balba cacatum,
  nec tamen adsidue dicere falsa solet:
dicere nam dominam mihi cum conata futuram,
  fata fututuram est, vera locuta mihi.

VI Ad dominam

Gods and lovers.

Corpore non gracili nostro crispoque capillo,
  vita, tibi quotiens ipse videbar Amor.
Qualis et ipsa mihi certa es Venus, omnibus autem
  nota pudicitia - falsa Minerva mihi!
Nunc, quia diva mea es, mihi vis Iovis esse marita
  et cogor nullo iurgia iure pati.
Num tibi spes triplex, o lux mea, nox mea, pomi?
  Alter Alexander deliget haud aliter.
Quare de labris ridentibus accipe fructus
10    dulcia et abiecto tela dolore mea.

VII Anus et tamen...

No need to worry about growing older!

Laura suum metuit ne sim spreturus amorem,
  in me perfidiae crimina vana parat,
prima simul fronti vestigia panderit aetas:
  anxia sic speculi se terit ante vitrum.
Tam levis ista tibi constans mea cura videtur,
  ut longaeva mihi copula rupta foret?
Baucida non alia voluit mutare Philemon,
  sed magis aetatis dura tulere pares,
non vel adulterio teneros quae cesserat annos
10    Tyndarida Atridae displicuisse ferunt,
me quoque fata prius rapient quam taedia norim,
  quamquam non erimus qui sumus, ardor erit.
Si nudo crispos mutarit frigore crines,
  sive senecta meum texerit alba caput,
15  sive ducem baculum titubantia crura sequentur,
  pectus et insolitum tussis acerba premet,
cum fugiet merito visum me quaeque puella
  (pars melior nostri sit modo sospes adhuc),
tunc etiam ante fores (licet et patefeceris) exul
20    blanda tibi rauca carmina voce canam,
tunc etiam mea labra tuis rugosa labellis
  adiungam et tremula blandiar usque manu.
Te licet imminuant praesentis damna figurae,
  et licet ostendat tempus in ore notas,
25  turpia me pariter tunc et formosa latebunt:
  lumina defuerint, acria ut ante, diu.
Dum modo tu non me contemnas ipsa senilem,
  cura senectutis non erit ulla mihi.

VIII Vigilia

The lovers keep each other awake — each in his own way.

Bacchus alit Venerem, Venerem sed crapula pellit.
  Hoc docuit stolidum torva puella suum.
Non, non illa fuit vanis offensa cachinnis,
  oscula non anima fugit olente mea.
Nec fastidivit blandas balbasque loquelas
  nec pepulit quae plus quam decet ausa manus.
Verum ignota meam deduxit culpa puellam:
  somnus discidii causa sonorus erat.
Principio modica verti me voce rogavit
10    indulsique soni nescius ipse mei.
Postquam iussa meum rupere silentia somnum,
  obsequio dominae non minus aptus eram.
Mox tamen impatiens detracto tegmine coepit
  vix vigilem insuetis increpitare minis:
15  'Quid numerem claros inter suspiria ronchos?
  Quae te raucisonum bestia cepit atrox?
Non ita sus grunnire solet, non tigris iniqua,
  vel tibi clarisoni cederet ira Iovis!
Aspice ut abrepti restinguant lumina somni
20    oraque maturus pallida languor aret.'
Dixit et e lecto nixa me volvere dextra
  ausa erat, et thalamum dura negare suum.
Sic vigilem a domina paries seiungit amantem
  securaque potest illa quiete frui.

Scripsit Alexander Smarius Crispus (lxs@dds.nl)
Convertit in XML Marc Moskowitz(marc@suberic.net). Ipse convertrum XML-HTML scripsit.
Lege Poemata Latina Hodierna / Read Modern Latin Poetry / Quaere / Search