Poesis Latina A Maximo Scorsone vel Curtione scripta
Poesia Latina scritta da Massimo Scorsone
Latin Poetry by Massimo Scorsone

Poemata omnia ab hoc poeta / All poems by this poet

Selecta quaedam ex Vedarum libris

Hymnus in Agnim

Parāśarae vati adscriptus
(Latine reddidit Prof. Dr. Carolus Cornelius Hadrianus de Vorden, apud Batavos in Lugdunensi Athenaeo Sanscriticarum Litterarum cathedram quondam tenens)

Aetherium Solis jubar, ut solet ipse, coruscat
   Lucifluumque favens omnibus, Agni, decus:
Cara velut subolis, placidae velut ora diei
   Flammigero gratus promicat igne deus.
Sic ruit accipiter frondosas saevus in umbras,
   Sic rivum repetit pressa juvenca siti.

Dulcis ut alma domus nobis, qui laeta per arva
   Messis ut aestivo tempore flavet honor,
Is nitidam semper palmam mortalibus affert;
10     Olle virum vates, laudibus olle potens,
Dum canit, usque viget; trepida face palpitat, escam
   Gentibus optatam convehit ut sonipes.

Et modo numen adest, rutilans modo lumine fervet,
   Vis quae perpetuis motibus acta furit.
15  Officiosa domi, sollers, uxoris ad instar,
   Ardet in humanis lux modicusque focus;
At, cum se rapidus splendoribus efferat altis,
   Structis ceu currus praeminet agminibus.

Fortiter ut crispata manu terribilis hasta
20     Fulgor, et ut cornu missa sagitta celer.
Pristina semper abhinc jam saecula nascitur Agni
   Atque renascetur sic iterumque novus:
Matronisque simul cordi cordique puellis
   Conjux atque procus munere numen idem.

25  Sive vagum properent alii per itinera gressum,
   Seu patria faciles excipiamur humo,
Semper eum pruna conflagrantemque favilla
   Quaerimus, ut fessi lignea saepta boves:
Lumine manat enim radios quasi flumina fonte,
30     Lumina pingue pecus vespere clara petit.

Hymnus in Indram

Madhucchandae adscriptus

Indrae canentes gloriam
Modulantur Indram carmine,
Indraque cuncta consonant.

Temone fultus aureo,
Comitantibus fulgoribus
Bigis citatus advenit,

Solique reddens lumina
Reserat latebras siderum,
Specu gregem cum liberet.

10  Virtute formidabilis,
Spoliis onusta numine
Sistat suos ad proelia!

Rapax in hostes fulmine
Domitorque Vritrarum ferus
15  Sis, Indra, devotis favens,

Caecique tu caligine
Gremium recludas aetheris,
Invicte bello lauriger!

Ut fulguri fulgur sequax,
20  Domino jugantur laudibus
Laudes heroque fulminis:

Rex ollus est, et praepotens
Populis ducator imperat
Ceu taurus armento deus.

25  Est Indra, late qui polo
Dominatur, ut quinae suum
Gentes salutent principem.

Dextro, fideles, undique
Referantur Indrae carmina:
30  Sit Indra nobis unicus!

Scripsit Maximus Scorsone (massimo.scorsone@edres.it)
Convertit in XML Marc Moskowitz(marc@suberic.net). Ipse convertrum XML-HTML scripsit.
Lege Poemata Latina Hodierna / Read Modern Latin Poetry / Quaere / Search