Poesis Latina A Maximo Scorsone vel Curtione scripta
Poesia Latina scritta da Massimo Scorsone
Latin Poetry by Massimo Scorsone

Poemata omnia ab hoc poeta / All poems by this poet

Q. Mettii Severi Vindemii Epigrammata

(In Empedoclis Agrigentini aeream effigiem)

Quisque Acragantini putet hac in imagine uatis
uoltum nosse meum, nimium ne credat aheno:
namque fui quondam puer ipse fuique puella
et thamnum et uolucris ludensque e gurgite piscis.

(In tabellam lusoriam)

Secta tibi, uafer, ossa rogo, Palamedes, adempta
  tam breuium fieri tela decebat opum.
Martem namque colens, alio necis inscia Marte
  cisti per campum proelia perque nemus.

(In lectulo conscriptum)

Murciae probatus idem, commodus Libentiae.

(In rusticum silanum)

Sudatis tibi cum campus tondetur aristis,
  iam magis ista, puer, pocula gratus adis.

(In horrea)

Condita quis messis, Ceriales ecce receptus:
  hos orate ferax compleat usque seges.

(In equilia)

Huc lasciua sinant armenta reducier, atque
  mite caballinae claustra ferant Eponae.

(In uillam)

Agrorum sollers, cui, uilice, cura gregisque,
  aedes ista tibi rusticitatis erit.

(Elegium. De piris uernantibus)

Saluete, immemores, annosa cacumina, frondes,
  atque uirens umbris agger, et arboribus,
sublimisque toris quae uerno tempore, silua,
  florigeris ramos tollis ad astra piris!
Frustra quis ueteres quaero, quis seuerit altas
  aëriaque trabes, lacteolaque coma
(quarum, en! una, licet quondam prope fulmine tacta,
  uiuificas Zephyri sentit et illa faces,
uellere cum maio de mense tegatur in annos
10    numquam calcata lucidiore niue);
quis teneras laetis, effosso caespite, glebis
  crediderit stirpes, condideritque sinu,
mollia quisue pia curauerit arte colonus
  edita puberibus germina palmitibus,
15  frustra scire libens quaero. Laudetur at ipsa,
  quamquam ignota, manus cui tamen haec debeo:
annua cui trepidis apibus sollemnia, blandum
  cui quasi concentum sub foliis, uel aues;
candida cui, gratus, puerilis et omina plausus,
20    cui debeo festis iubila mixta iocis,
infantumque choros lecturos, sidere dextro,
  mitia gramineum poma per omne solum,
quae iam Sextili grauidis excusserit hora
  stipitibus nimii Copia larga boni.

Scripsit Maximus Scorsone (massimo.scorsone@edres.it)
Convertit in XML Marc Moskowitz(marc@suberic.net). Ipse convertrum XML-HTML scripsit.
Lege Poemata Latina Hodierna / Read Modern Latin Poetry / Quaere / Search