Poesis Latina A Maximo Scorsone vel Curtione scripta
Poesia Latina scritta da Massimo Scorsone
Latin Poetry by Massimo Scorsone

Poemata omnia ab hoc poeta / All poems by this poet

Opilionis tituli sacri

Ad hieropsaltas. Graecanice

Sambuce, calamis, lyra,
syrinxin, cithara, choris,
echo psallite tympanon,
pistis psallite cymbalis,
in salpinxin, in organo,
mystae, psallite pancrati.

Item. Dystichon

Harmonicis Paeana choris hymnite theandra,
  mystica patrigenam paeda boate mele.

Ab iisdem ad Christum. Monostichon

Aetherius monachon esto tu, Christe, choragus.

Theotocion

En sophiae thronus, en logica pleromatis aula,
  thesaurus chariton Emmanuelque domus.

Item. Monostichon

Parthenos, angelico mater phonemate, nympha.

Scripsit Maximus Scorsone (massimo.scorsone@edres.it)
Convertit in XML Marc Moskowitz(marc@suberic.net). Ipse convertrum XML-HTML scripsit.
Lege Poemata Latina Hodierna / Read Modern Latin Poetry / Quaere / Search