Poesis Latina A Maximo Scorsone vel Curtione scripta
Poesia Latina scritta da Massimo Scorsone
Latin Poetry by Massimo Scorsone

Poemata omnia ab hoc poeta / All poems by this poet

Carmina miscellanea

Carmen Buddistarum vetus

Ex Turcica dialecto
(Latine reddidit P. Stephanus Poulet S. J.)

Celso nubiferi qua turgent vertice montes
Praeruptisque jugis nemorosas undique rupes
Extollunt; placito qua gaudet sola recessu
Pacis amica quies, errantem fontis ad undam;
Qua modo, diffuso per amoena virecta canore,
Juniperi resonant multum fruticesque volucrem:
Illic vita beata, vel his quaerenda sub oris.

Sese silvosi findunt ubi valle profunda
Colles, aërius qua subter pendula saxa
10  Panditur annosis locus atque comantibus antris;
Spumea qua citius declivis flumina rivus
Labitur horridula per opaca silentia caute,
Sub ceraso, cunctis abiectis pectore curis:
Illic jure sibi licet his constare sub oris.

15  Gramineo viridis qua rite sub aggere saltus
Abstrusis laribus tranquilla coluntur et altis
Otia; qua ridente vacant deserta sereno,
Omnibus amotis; riguae qua murmure lymphae
Mussant exiguo, sedatis octo notorum
20  Turbinibus: placide strato foliisque cubanti
Gaudia sunt illic Legis his optanda sub oris.

Ardua terrarum surgunt ubi caerula, longe
A turbae fremitu; densi qua glauca salicti
Depellunt soles umbracula, vitreus unde
25  Cernitur arboreos lacus inter frondis honores,
Oblitis toto cum corpore sensibus, atque
In primis visu, spretaque cupidine cuncta:
Illic vita beata, vel his quaerenda sub oris.

Kyunyo

Ut Legis rota continua revolvatur vertigine. Oratio
(Ch'ongjon pomnyun ka. Latine ex Koreano idiomate reddidit P. Joseph Guimarães S. J.)

Haec te, splenditenens, claro qui nomine, Budda,
   Purpurea firmae fulgis in arce Legis,
Haec in vota voco, quo largius aethere celso
   Foecundo liquidi luminis imbre pluat.
Sic quoque pestiferae, ruptis radicibus, atra
   Evellantur humo gramina tristitiae;
Nostraque, pubescunt ubi rari semine fructus,
   Arida, dive, tuis arva rigentur aquis,
Cum sapientis, uti est agri pro tempore, mentis
10     Flava sit autumna poma fovere face:
Concrescunt etenim maturis illa diebus
   Germina, praeceptis aucta sed ista piis.

Vorsiculi morales

e Siamica dialecto Latine redditi a Rebilio W. Brennan, M. A., Ph. D.

Sordida vulturis ora videntur, et horrida pluma
   (Turpis enim toto corpore squalet avis);
Praebentur sed ei, mensas sic semper honestas
   Ut decet, insontes absque cruore cibi.
Candida lacteolo de vellere cernitur ibis
   Sanctaque, ceu nivea tecta puella toga;
Pisciculos autem necat et simul, improba, cancros
   Ore vorans vivos, discolor ipsa pilo.

Divae Tarae praeconium

Laudibus ter septenis contextum
(Latine ex Tibetanica dialecto reddidit Antonius Craigie-Muir, C. H., D. Phil., D. Litt. )

Laus Tarae, validae, ferae,
Visu quae cita fulgurat,
Quam lotus domini fovet
   Vultu creta trimundi.
Laus centena cui micant
Autumna facie deae
Plenilunia, millibus
   Fronte sidera flammis.
Laus cui caerula de manu
10  Lotus enitet, et labor,
Seu constantia, largitas,
   Virtus, pax, meditatus.
Laus ei, caelicolum decus,
Palmis cincta perennibus
15  Quae tot optima vindicat
   Victorum sibi lauros.
Laus ei, Tuttara quae locorum
Implens quidquid et Hum, levi
Septem regna legit gradu,
20     Secum dum trahit omnes.
Laus ei, numina quam colunt
Agni, Bracma, Marut, Sakra,
Quotquot cui pie serviunt
   Divi, daemones, umbrae.
25  Laus ei, quae modo Trat tonans
Turbat Phatque sagae dolos,
Et laevum pede prominet,
   Spirans orbibus ignem.
Laus Turae venerabili,
30  Lethi quae domitrix Necisque,
Ore loticolor, minax,
   Omne subjicit agmen.
Laus ei, triplice sub sinu
Gemmatae digitos nota,
35  Quaterni rota cardinis
   Quae splendore repletur.
Laus cui tot radiantibus
Lucent stemmata gaudiis,
Ridens Tuttare quae Deos
40     Vincit una Necesque.
Laus ei, pervigilantibus
Praeest quae dominans poli
Sceptris, lumine quae truci,
   Clamans Hum, fugat hostes.
45  Laus, lunaria cui comas
Ornant sidere cornua,
Crine cui medio nitet
   Lux beata perennis.
Laus cui jugiter ambiunt
50  Artus aevicremae faces,
Arma quae modo, dextera
   Nixa calce, retundit.
Laus ei, quae trepidum manu
Pulsat ac pedibus solum,
55  Quae ferox oculis, per Hum
   Septem subjugat orbes.
Laus laetae, placidae, piae,
Qua regnante viget Quies,
Et Pax, Om simul et Suaha
60     Quam clades latet omnis.
Laus cui gaudia jubilant,
Cujus sternitur ad pedes
Hostis, vocibus ut decem
   Vel Hum praedita pollet.
65  Laus ei quae, quatiens celer
Tellurem, seret Hum notis,
Territatque trimundium, ac
    Meru, Mandara, Caelas.
Laus cui menstrua cervulo
70  Fax signata micat, deum
Ceu lacus, Tara bis vocans
   Quae purgat mala Phatque.
Laus cui thus adolent deum
Reges, numina, daemones,
75  Felix pectore quae metus
   Pellit, atque pavorem.
Laus cui solis uti jubar
Lunaeve est oculis nitor,
Quae bis Tuttare redditis
80     Febres sistit, et Hara.
Laus ei, quae tria componens
Rerum vera, malos domat
Daemonas, lemures, strigumque
   Agmen, maxima Ture.

[Divae Tarae praeconium
ab optimo splendidissimo perfectissimoque
Vaerocana Budda
laudibus confectum ter septenis
ac Dominae valde venerabili tributum
explicit]

Japonicae deorum comprecationes

(Latine reddidit P. Emmanuel Sagramoso Da Silva e Neto S. J.)

Reverenter, verecunde, dis coram deabusque
Saltum sanctum colentibus: Inari magno
Numine Hacusei, ceteris numinibus,
Numinibus praesentibus sospitibusque divis,
Haecce verba precario profamur.

Uti sient pura pectora nostra
Tu labes luesque, precor, averruncassis,
Dive: ita enim cuncta escunt pura.

Coeli atque terrae vos progenitores,
10  Dique deaeque: nosmet atque nostra
Juvare dignemini, nobismet nostrisque
Faustam fortunam donare dignemini.

Dique deaeque coelesti adsunto concilio.
Sponte nutuque divi Genitoris divaeque Genetricis
15  Prosata sunt magna lustrationis numina,
Maximus cum deus Izanami, augustus
Induperatoriae propaginis progenitor,
Ab Hauagihara Otoa, ex oris Tatsibana,
Ad Hiuga a Tsucusi haud procul
20  Piacla purgavit.

Veneranter, trepidantes haecce verba
Precario profamur:
Numine coram coelesti, numine coram terrestri,
Una cum sanctis numinibus innumeris
25  Uti di magni
Arcere averruncare expurgare
Sordes errores labesque multas dignentur.

Scripsit Maximus Scorsone (massimo.scorsone@edres.it)
Convertit in XML Marc Moskowitz(marc@suberic.net). Ipse convertrum XML-HTML scripsit.
Lege Poemata Latina Hodierna / Read Modern Latin Poetry / Quaere / Search