Poesis Latina A Maximo Scorsone vel Curtione scripta
Poesia Latina scritta da Massimo Scorsone
Latin Poetry by Massimo Scorsone

Li Tai Po

Carmen ex tempore conscriptum, cum Tsun Xuensem monachum poeta audivit canentem
(Aus Lyra Sinojaponica. Übersetzt von Dr. P. Kuno Duhring-Ebner S. J.)

Vesperi subter jubar, albicantes
Nubibus linquit tumulos, et altum
O-mei collem monachus Xuensis,
   Tramite prono

Qui pedem latus virides in umbras
Laetius celsae valedicit Alpi,
Dum lyra ludit, melicos retangens
   Pollice nervos.

Mille per saltus, querulosque mille
10  Per jugi clivos vaga sic refertur
Pineum spirans fidibus canoris
   Aura susurrum,

Ut stuporatis trepidanter haustu
Carminis dulci satientur aegra, ac
15  Consonent nobis rapido fluentum
   Corda tumultu,

Donec et, fusa per inane voce,
Serus auditu redit ominata
Frigidam cantus moriturus inter
20     Aera pruinam:

Nec nives ultra modo, iaspiasve
Montium rupes prope jam cadentis
Solis, autumni neque fuscioris
   Sum memor ipse.

Ejusdem

Per quietem nisus ad montem Caelestis Matris nomine nuncupatum. Propempticon ad seipsum
(Aus Lyra Sinojaponica. Übersetzt von Dr. P. Kuno Duhring-Ebner S. J.)

Magica quo nautis modo jam memorata frequenter
   Altis obitur insula fluctibus ac nebulis,
Dura quidem undivagis appulsu littoris alnis,
   Sic mira patria refert garrulitate Juë
Caelestem perhibens, montana cacumina, Matrem,
   Quae flammeis intermicat nubibus aëriis.
Vasta decussato qua panditur aetheris ora
   Sub axe, Quinqueverticis illa super Scopuli
Ardua, Purpurei trans et fastigia Muri,
10     Caelestis assurgens procul Mater ab Astriferis
Cernitur Aggeribus, quorum de margine tangas
   Vel celsa mundi sidera, quae sua nobilitas,
Cum juga silvosas prolixa severaque moles
   Quadragies, dein octies, mille pedum numerent.
15  Fabula quae fingit meditatus, collis ad austrum
   Spectantis in mentem mihi venit, uti placidas
Per tenebras iterum peterem memor, auspice somno,
   Saltus Juëos ac vetus, regna remota, Vuü.
Donec ego, gelidas pinnis evectus in auras,
20     Supervolabam Vitrei limpida stagna Lacus,
Fallax subsequebatur iter, fulgente serena
   De nocte luna, lucidis umbra relata vadis
Jen ad aquas, ubi nunc etiam, clarissima quondam,
   Eri Xieï sustinet putria tecta domus
25  Et, petulans rauco cum simia perstrepit ore,
   Turbatur amnicus color, lymphaque callaina.
Continuo, sumptis regum de more cothurnis,
   Gressu Xieïdae ducis factus item similis
Cana poli gradibus conscendere nubila coepi.
30     Exin oriri splendidi sol medio pelagi,
Atque diem per inane canens rutilumque nitorem
   Auditur ipsa caelitus nuncia lucis avis.
Mille per anfractus, decies per mille viarum
   Praerupta, totque scrupeis aspera limitibus
35  Tortilis ambigua ducet nos semita calle,
   Adhuc terendum tramitis flore tegente solum.
Tum fessis ipsum silices fulcimina praebent,
   Cum vesperascet. At, sonans rauca voraginibus
Ex imis, ursi fremitu, seu voce draconis
40     Rapax liquorum vis furit; squalet ater nemoris
Horror; inaccessi pallemus culmina montis.
   Jam crassiore (vae!) minis turbinibusque globo
Cominus imbriferi densentur in agmina nimbi;
   Jam summa, defluentibus fontibus in barathrum,
45  Saxa vaporoso (vae!) caligantur amictu.
   Tumultus inde redditur terribili strepitu,
Cui reboans iterum majora per aethera longus
   Commiscet ignibus fragor murmura fulmineis,
Montosique ruunt apices; vertentur et ipsi
50     Astralis antri cardines, ad reseranda cito
Immensi late stellantia caerula caeli,
   Stridore claustrorum gravi. Pulchra micante nimis
Argento superum per templa jugatus et auro
   Coruscat hinc volubilis fulgor uterque poli,
55  Iride cum velata humeros, equitataque ventos
   Labantur augustis focis undique caelicolum
Numina. Tenta tonant jam tympana; tigrides, una
   Phoenice cum multa, vagis molliter apta rotis
Volvunt praecipiti gyro sua membra (tot intus
60     Propinqua divabus scatent nubila, cannabia
Quot celeri mulier percurrit pectine fila.)
   Repente, perculsus metu pectus, ut attonito
Immitis rigidos mihi cum tremor occupet artus,
   Somno crebris lucem replens questibus excutior.
65  Rustica sed tantum reperitur culcita mane,
   Cervical aut sudoribus roscidulum. Roseae
Quomodo labuntur ventosa per aëra nubes!
   Sic ipsa vitae, jam scio, gaudia praetereunt.
Ad solem rapidis orientem defluat undis
70     Amnis: decem Rerum, ut reor, millia non aliter
Diffugiunt. Valeas, abeo. Sed quaeris, amice,
   Quando domum tum denuo sim rediturus ego.
Gramina candidulus depascat sinite cervus
   Clivumque tondat herbidum. Me modo abhinc rapio:
75  Ad montem celebrem laxatis liber habenis
   Curram. Anne demissis, miser, visibus ante procos
Ipse potestatem venerabor, et aurea sceptra,
   Frontem colorans simplicem, sive tegens animum?

Oe no Masafusa

Auctor ad aulicum inter poetas certamen vocatur. Evagatio quaedam lyrica
(Aus Honcho mudaishi. Übersetzt von Dr. P. Kuno Duhring-Ebner S. J.)

O quam beatus, quamque libens ego
Ludos ad istos Pierios vocor,
   Blandisque certaturus armis
      Ipse fidem querulam retango.

Vivace fultus stipite, pallidum
Albentis axis suspicio jubar,
   Fulgore vel languente luna
      Inclyta dum radiatur Heian.

Autumnitatem denique suavibus
10  Flabris odoram longius haurio,
   Primos sed ardores ab alto
      Colle petens, profugis tenebris,

Cum jam volucres interea modo
Illinc, eoa sub face, mollibus
15     Librantur alis, evolatque
      More fugax anatum caterva.

Quamquam fugaces, pabula pristina
Olim revisent pinnigeri greges,
   Notasque silvas, et penates
20        Arboreo virides decore;

Labuntur autem tempora praepete
Cursu, nec unquam fit reparabilis,
   Seu grata nobis, seu molesta
      Attulerit, brevis hora vitae.

25  Heu! Vana prorsus cuncta caducaque
Mundana! Fano nonnisi conditi
   Castave pacati quiete
      Vix animos relevamur aegri.

Fl. Eutolmii Cussonii Barachi sine titulo (De pietate ad Symmachum)

Illic, siderei summum prope culmen Olympi,
fulgida flammigeris radiis apud atria diuum,
astriferas aedes, immensaque lumine templa,
semper aluntur ubi sine corpore semina rerum
perpetuam celsae per opem rationis, et artem,
ad superos, ipsa Iouis omnipotentis in arce,
qua coit aetherius, caelo uenerante, senatus,
illa suo splendore micant, pia numina, fata,
supremo statuit solio quae prima potestas.
10  Haec, rapido gelidis mixto cum fontibus igne,
aemula tum nodo socians elementa marito
(frigida quo calidis non amplius, auspice belli
ingenita rabie, decertent, udaue siccis,
ast tandem, duplicis laeto cum germine stirpis,
15  iunctis principium dextris geminetur utrumque),
haec rebus tribuit numeros, haec pluribus omnes
mundi concelebrat prudens animantibus oras,
haec uarios profert fetus, huic nascitur humo
et mortale genus, uelut infinita propago,
20  imperio caelestis eri, nutuque Tonantis.
Quem sanctum proauum confessi, rite precamur
sanguinis auctorem nostri, priscumque parentem,
uiuacem iubaris causam, pariterque uigorem,
ut sontes animos, februa comitante cohorte,
25  castificae purget lustrali fulgure lucis
ipse, nefanda iubens hominem depellere corde,
atque malas scelerum uirtute fugare cateruas,
in nos quas glomerauit iners et noxia uita.
Fas igitur precibus, uoti uel munere, sceptra
30  sollicitare deum, maiestatemque paternam,
ad miseras grato reparandas omine mentes;
namque libens uinctos onerosis colla catenis
Terrigenas redimit, magno suscepta favore,
candida Libertas, nimis exoptabile cunctis
35  nomen, eos iterum donando iure uetusto:
sic astris aperitur iter, sic alta patescunt
ostia, sublimis sic fit remeabilis aether,
et, memorante sacra titulos ab origine prole,
cognatosque choros rursum licet ire, domumque
40  stellantem, reducis pinnis pernicibus aurae.
His pater adspiret (nisi quaeque litamus honoris,
sublati niueo puras amicimine palmas,
fastidita morae deitas contemnit, iniquo
ceu maculosa metu trepidi sollemnia sensus),
45  concedatque suis quidquid, reuerente rogamus
pectore, pollicitus quondam pro foedere natis,
augusta de sede tuens, iam luce serenus,
pulchra uaporiferas deuoto ture per aras
ullis intacti uitiis libamina cultus.
50  Tu quoniam, tu uis genitabilis, almus et ortus,
felix caelicolum bonitas, et fausta deorum;
uiuus purpurei, primaeuus luminis ardor
quo Natura potens, quicum sub imagine sortis
horrisono torquet Fors omnia fulmine; cuius
55  procumbit genibus, sine tempore numen adorans,
saeclorum series; quem sedula sidera tantum
suspiciunt dominum; seruit cui cernuus axis;
qui, proprio rutilis redimitus ab aere flammis,
semper inaccesso gaudes flagrasque nitore
60  plurimus ipse piae fidei sator, unicus idem:
principium, uertex, dicio, sapientia, candor,
macte capace tuae uirtutis, macte decore,
munifice rebus praestans, moderansque fouendis,
dulcia dum carae largiris, dona benigna,
65  caelitus ambrosiae suboli consortia uitae.

Eqvilii, Abbatis Treuerorum, pro clupeo. aduersus hostis incursiones

Iesurun poemen, sceptrum Iessae,
pyrgoma Sion, Iudaeque leo:
Chemi falange me thlibomenon
lonchisque Amalec soze (deesi,
Soter, acuon) et Dauidicis
sophon in rythmis tibi, Iao Sabaot,
citarizantem profylasse, pater,
theraponta tuum.

Genitivi, monachi Lerinensis hymnus in Apocalypsin Domini

Halans retexam laudibus
sertum deo, qui candidam
nobis medelam conferens
cornu salutis eriget.

Tonans enim uirtutibus
quod iam spopondit Israhel,
id, teste sanctorum fide,
quantocius complebitur.

Effusa tunc interrite
10  haec denotarat purpura,
praesaga quae nunc clamitat
multo fragore buccina:

adibit igne flammifer,
stupentibus mortalibus,
15  sessor Cherubim, fulgida
afflans uolatu nubila,

adibit ipse, aequabili
caelestium libramine
rex iudicatum saeculum
20  nouissimis temporibus.

Ergo celer ueni, potens,
exundet irae torcular:
ueni, rubente pocula
dum rore spumant ebria.

25  Inulta ne sinas gregis,
benigne pastor, uulnera,
neque amplius nefaria
uexentur agni bestia:

at tu, paterna dextera
30  tergens ab ore lacrimas,
plagasque mulcens unguine,
praesta tuis solacia.

Hylais

Cantilena
quam
Edgarii Allan Poë
Vlalumen
imitatus percelebrem
Latine expressit
metroque concinnavit
Maximvs Scorsone
Italus Taurinensis

  Cineracea desuper atro
  Pendebat ab aethere nubes,
  Dum siccae, jamque vietae
  Nigricante sub aëre frondes,
  Dum marcida tesqua, nemusque
  Foliis flaccentibus arent.
  Tunc nubila temporis, et nox
  Erat, umbrifer atque remotis
  October callibus ibat :
10    October, at illius anni
  Mihi quae magis immemor aevi
  Fuit hora. Fuitque inamoena
  Ad Averna, putremque paludem,
  Vbi quae caligat opacos
15    Prope Cimmerios nebulosa
Mediis regionibus ora est :
  Ad Averna stagna profunda
Prope Cimmerios, et opaca
  Silvarum tegmine in ora,
20    Vmbris tantum, tremulisque
  Strigibus persaepe frequente.

  Illic cupressifero tum
  Spatiabar tramite vasto
  Anima comitante fideli,
25    Mihi juncta foedere Psyche.
  Volcanius ignea ut ardor
  Illis mea corda diebus
  Jam fervebant, velut aestus
  Rapidi, seu flammeus amnis
30    Versa qui funditur urna
  Summi de vertice montis
  Aquilonem praeter, et ipso
  Aethrae sub cardine torrens,
  Fluido quas sulpure fundunt
35    Rhipaeaque saxa, Gyasque
  Flammis volventibus undas
  Reboante ex arce, globisque :
  Liquefactis paene metallis
  Ruit antro quale Gyaque
40    Rhipaea flumen ab arce
  Boreales insuper oras
  Gelidoque sub axe vaporat.

  Ambobus, nocte, viaque
  Multo sermone levata,
45    Gravia, atque severa loquutis
  Trepida et sub pectore moesta
  Agitabantur, memorante
  Malefidaque, saevaque corde :
  Octobrem id temporis esse
50    Quia nescieramus inertes
  Mensem, spatiumque notante
  Anni noctemque lapillo
  Nullo ( proh, noctibus anni
  Nox taetrior omnibus illa ! )
55    Et nos effugit Averna
  Inamoeni litoris ora,
  Stagni licet aequora quondam
  Noramus, et ipsa viarum
  Alias jam trita videntur :
60    Oblitos paene paludem
  Et Averna stagna profunda,
Illic, caeca carioso
  Silvarum tegmine in ora
Vmbris tantum, tremulisque
65    Strigibus persaepe frequente.

  Mox, ut nox atra senescit,
Pallenteque solis ad ortus
  Jam vergunt lumina mundo,
Labentia solis in ortus
70    Vt caelo lumina spectant,
  Summo quasi tramite in ipso
  Refugoque incensa nitore
  Procul aethere praemicat aura,
  Miris qua tollitur astris
75    Geminum pro sidere cornu :
  Velut Astartea tiaras
  Geminum, vaga sidera, cornu.

  « Haec mitior astra Diana est
  Rotat aethere quae gemebunda
80    Tot per suspiria stella !
  Namque » inquam « fulgidus hujus
  Inter suspiria stellae
  Sua detegit astra, suoque
  Ignis de climate lucet,
85    Madidantia idemque veternis
  Lacrymis jubar ora revisit
  ( Vivacibus hactenus aegra
  Corrosaque vermibus ora ! )
  Trans signa, ultraque Leonem
90    Veniens, pia quo redituris
  Ad sidera semita coeli
  Monstretur apertior, atque
  Lethaea quietis ad astra ;
  Rutilam redit advena stella,
95    Obstante Leone, per aethram
  Sua nobis ut peregrino
  Niteat fax igne, suique
  Foveamur lumine visus :
  Celsum per lustra Leonis
100    Longe conscendit Olympum,
  Tam blanda tuens, et amica
  Niveum de lumine signum ! »

  Digito sed et ardua coeli
  Monstrante, et sideris astra,
105    « Caveas » sic orsa vicissim
  Psyche « quin ista corusci
  Astri quae lumina spectas :
  Niveos, dico, istius ipsa
  Vereor quos sideris ignes.
110    Abeas hinc, nec mora ! retro
  Celeres iter arripiamus,
  Amboque volemus oportet ! »
  Haec, dum formidine mira
  Quatiuntur corda, metuque,
115    Addit, velut immemor alae
  Quae pulvere sordida pigro
  Trahitur, de tergore pendens ;
  Sic ingemit, immemor alae
  Turpi quam pulvere fuscam
120    Per humum trahit illa, situque :
  Foedam quam pulvere pinnam
  Per humum trahit illa, et inertem.

  « Nihil ista » mea vice fungens
  Ego « sunt, » inquam « mihi crede,
125    Aegrae nisi somnia mentis.
  Tremulum jubar ergo sequamur,
  Vitreo mergamur in igne !
  Certo, faustoque vides ut
  Radiantibus omine signis
130    Praesaga per aethera flamma
  Nocturna feratur ad astra !
  Stellantem tendimus aethram :
  Nostros ita lumine vero
  Tueantur sidera gressus
135    Nocturna per aetheris astra.
  His pergere nisibus illac
  Duce nos licet igne secundo ! »

Sic blandiloqua tremebundam
Mulsi dulcedine Psychen,
140    Mellitis oscula verbis
  Miscens. At denique, nulla
Retinente mora, superatis
Paulisper et omnibus ejus
  Dubiis suadente loquela,
145    Angoribus atque sinistris,
  Jam callis terminus, ecce,
  Nobis imminet ipse, sepulcro
  Taetris obstante columnis :
  Clauso, titulisque nefasto
150    Bustorum limine scriptis.
  « Titulus, soror, iste, quid » inquam
  « Sibi vult, gelidas super aedes,
  Stygiique in fronte sepulcri ?
  Quae scripta, soror mihi concors,
155    Legis hic, sub luce maligna ? »
  Ast « Hylais — Hylais, » inquit,
  Respondens illa roganti
  « Hoc Hylaidos monumentum,
  Amissae busta puellae ! »

160    Cineracea corda mihimet
  Sunt inde, et marcida facta
  Ceu siccae, jamque vietae
  Nigricante sub aëre frondes,
  Ceu putrida tesqua, nemusque
165    Foliis flaccentibus arens.
  « Heu ! nempe et id accidit ipsum »
  Clamavi « hoc tempore eodem
  Facinus, vel crimen acerbum,
  Neque contrectabile fulmen :
170    Tunc, mense Octobre, nefasti
Hac anni nocte prioris,
  Hac nocte ( o noctibus anni
  Nox nigrior omnibus ! ) ipsa,
Pullati veste — recordor —
175    Cum pondera cara, gementes,
  Tum sustuleramus, amatum
Condentes marmore corpus.
  Deus huc nos quis male duxit ?
  Jam nunc agnovimus ista
180    Taeterrima stagna, et Avernum
  Scimus, putremque paludem,
Hic, quo caligat opacos
Prope Cimmerios nebulosa
Mediis regionibus ora :
185    Haec scimus Averna profunda
  Prope Cimmerios, et opaca
  Silvarum tegmine in ora,
Vmbris tantum, tremulisque
  Strigibus persaepe frequente. »

Scripsit Maximus Scorsone (massimo.scorsone@edres.it)
Convertit in XML Marc Moskowitz(marc@suberic.net). Ipse convertrum XML-HTML scripsit.
Lege Poemata Latina Hodierna / Read Modern Latin Poetry / Quaere / Search