| Hic mihi patria est, ubi pascor non ubi nascor, vivo Athenisque Romae, solum in mente mea. Nutrior in campis plenis doctrinis Latinis, doceo discipulos, quos mihi fatum dedit. |
|
| 5 | Laeta natura mea est, laborem maxime colo; gaudeo carminibus, novis et veteribus. Nocte vaco studiis, dum coniunx pulchre mi dormit, nomen mihi Nuntia est, venio Zagrabia. Tempora cum mihi sunt, tum pingere, canere volo; |
| 10 | vivum Latinum est nunc semper in voto meo. |
| Nox cadit, aliquis me tegit. Nescio utrum mater sit an manus splendidae Lunae. |
| In oculo viridi mei fili parvi totus mundus spectatur. Cogitans de anima sua et mea |
|
| 5 | carmen scribit. Oculi coloreis simillimi globulis quibus pueri ludunt. In illis totus mundus spectatur. |
| Odor omnium aetatum anni vere cadit. Flores arboris se reficiunt |
|
| 5 | in nigra mollitate caeli. |
| Ubi est anima mea? In picturis meis. Ubi sunt picturae meae? In muris aliorum. Ubi est anima mea? In muris aliorum. |
| O mi cor, tener vestigator, albis floribus catenata hederae inter folia sedeo tranquillo meridie |
|
| 5 | in oeco, medio mundo. |
| Mendica amoris esse nolo ut mihi particulae mensae tuae dones; numquam scripta promissa, vel dicta, |
|
| 5 | amor incaptabilis, indescribilis, inaeternus, omni die paullatim moritur lavatus ex omni cellula corporis. Beneficia tua ne dividas mihi |
| 10 | ut Maecenas; trade potius totum amorem tuum alteri, ut dicere possim te verum hominem esse. |