Poesis Latina A Scott McGill Scripta
Latin Poetry by Scott McGill

De Frutice Bellicoso

accensus furiis saevit patris hispidus ultor
  frutex nimis pius. sed alteros necat
ne prope mille malo mala se ostendant sua victo.
  (nefas videre!) fulmina cruoribus
tincta furent in nos scelerataque funera adurent
  nisi scelestem ab arcibus repellimus.
scilicet iste frutex deum adorat: nomine Martem
  vocat precans ut orbis immerens cadit.

De Filii Partu

tura pia flagrent! infans pulcherrimus ortus,
  quem similis Thetidi splendida mater amat.
adventu sacras Aprilis dedicat Idus
  filius effulgens, omnia laetificans.
caelesti quondam calefactum germen in aede
  nunc-en!-sol alter candidiorque micat.
nam fert perpetuae lumen mirabile vitae,
  numinis ille instar, gaudia digna deo.

Amor Mutabilis

aestatis arbor nunc foliis valens
exsultat, acres atque hiemes nihil
ducit benignus dum susurris
dulciter flat Zephyrus venustis.

mox pulsa ventis Caucasiis nives
nuda tremebit frigoris et feri
plagas acutas passa longas
sola cadens crepitu queretur.

levis falerno pocula pro foco
10  dono virenti Bassarico meo
hac nocte, sperans semper ampla
basia, tempora cincta sertis.

Scripsit Scott McGill (smcgill@rice.edu)
Convertit in XML Marc Moskowitz(marc@suberic.net). Ipse convertrum XML-HTML scripsit.
Lege Poemata Latina Hodierna / Read Modern Latin Poetry / Quaere / Search