Poesis Latina A Radulfo Lavalle scripta
Latin Poetry by Raúl Lavalle

Hispani Ocelli

Spanish Eyes

[Scribebant Eddie Snyder et Charlie Singleton verba, melos Bert Kaempfert c. A. D. 1965; optime canebat Anglico sermone Engelbert Humperdinck; interpretatio ponit mea res non in America Septentrionali, sed in antiqua Hispania Romanorum; licentiam parcite.]

Ocelli Hispani,
De quibus tristes cadunt lacrimae.
Ne plangite, precor:
In corde mihi est revisere vos.

Iam regrediar,
Mecum veniet profusa dilectio.
Dic mihi "sic, sic",
Dic etiam pupillas tuas mansuras me.

Labella Hispana,
10  Tarraco nulla pulchriora genuit.
Nigri capilli,
Margaritas dentium tu monstrabis.

Iam regrediar,
Mecum veniet profusa dilectio.
15  Dic mihi "sic, sic",
Dic etiam pupillas tuas mansuras me.

Provinciae Laudes

Ausonianum sinite
Me canere carmen:
Laudes Provinciae
Humili stilo
Celebrabimus.
Salve, Romana
Terra, quae bona
Agricolarum noscis;
Quae celsas urbes
10  Surgere vides;
Quae mari suave
Oras tuas lambenti
Blandiris; gaudes
Quae fero vento,
15  Cuius de nomine
Nomen habet magnus
Poeta. Salve,
Roma Gallica.
Papas —vel, si mavis,
20  Pseudo-papas vel
Anti-papas—
De interrupto
Ponte per te videre
Licet. Quotiens
25  Puer cantiunculam
Tuam edidi, cum litteras
in prisca Schola discebam
Primas! Amo clarum
Flumen tuum caerulum,
30  Quod arcus ferentes
Liquidam lympham
Repercutit. Et amo
Domos quadratas.
Ossa sanctorum
35  Virorum contegit
Clara necropolis.
Interdum etiam,
Suavissima tellus,
Taurinis gaudes
40  Ludis. Proximae
Enim Hispaniae,
Sanguis est calidior
Tibi: hoc magis mi places.
Tuos muros, grandia
45  Spectabilia theatra
Et Rhodanum fluvium
Minime mirari
Desinam, Domina.
Terra, mater frugum,
50  E suo molendino
Tui Adefonsi
Calamus lepidas
Litteras dimisit.
Graecorum portus,
55  Alta Massilia,
Naves in Hispaniam
Strenue misit.
Formonsas tuas urbes,
Non sine aliqua invidia,
60  Miratur Lugdunum.
Accipe, precor,
Pulcherrimum Galliae
Solum, pauperes
Versus, quos ego,
65  Pessimus poeta,
Corde tibi dedico
Sincero et fausto.
Ausonianum —dixi—
cecini carmen,
70  sed non Burdigalam
meis versibus laudavi.

Scripsit Radulfus Lavalle (raullavalle@fibertel.com.ar)
Convertit in XML Marc Moskowitz(marc@suberic.net). Ipse convertrum XML-HTML scripsit.
Lege Poemata Latina Hodierna / Read Modern Latin Poetry / Quaere / Search