Poesis Latina A Florindo Di Monaco Scripta
Latin Poetry by Florindo Di Monaco

Poemata omnia ab hoc poeta / All poems by this poet

Terrarum Mirabilissima Decem

Systema: sapphicum

1. Urbs "Bangkok" vulgo nuncupata

Aureis templis locuples ad alta
quae levant pinnas oriente tinctas
et smaragdorum reserans referta
splendida tecta,
ecce Bankokum placidi Menami
angelorum lar madefactus undis
caeruleis mirans in aquis scapharum
sistere turbam.

2. Novum Eboracum (New York)

Sustinens taedam rutilam puella,
liberae terrae suboles, salutat
iam procul naves saturas petentes
litora pacis.
Hic manus stringit nigra fulvam et albam,
exprimit concors studium laboris
gens et excelsi vario penates
nubila mulcent.

3. Horti urbis japonicae cui nomen "Kyoto"

Candidi flores cerasi propinquo
vere consternunt nive rura densa,
azalearum varium tapete
prata colorat.
En lacus praebet speculum Kyoti
leve castello foliisque crassis,
hic canunt alba volucres sub umbra
magnoliarum.

4. Insulae Tahitianae (Tahiti)

Iam maris parent vitrei colores
atque arenarum crocinum aequor instat,
fulva palmarum series comatae
litora velant.
Lucidae stella tenebrae micanti
flaminis donant tepidum susurrum,
coccinis volgo redolent beatae
orchibus orae.

5. Regia Araba quae "Alhambra" dicitur (Granada, Alhambra)

Vesperascit. Te lavat alba luna,
flos rubens collis, rosa picta saxo.
Nunc columnarum simulacra nectunt
murmura fontis.
Lympha de labris salit. Aura frondes
comit occasu calido. Remotae
eminent turres ut aves nigrantes
astrifera umbra.

6.Insula Indonesiana "Bali" appellata

Tu serens undam Thetidis furori
pace Vulcani liquidae statuta,
caerulum gilvo prasino rubrumque,
insula dulcis,
tu rates crebras capiens benigna,
anxias curis releva medullas
saltu et incessu crotalistriarum
temperieque.

7. Venetiae

Fluctuant aedes procul in lacuna.
Hic viae nullus rumor et vehicli.
Gurgitum mitis resonat favella
caeruleorum.
Templa radentes per aquas phaseli
usque labuntur nitidas fretorum,
lenis amplexu fluvii superba
limina gaudent.

8. Saltus aquarum cui nomen "Niagara"

Murmur augescit. Fragor hic aquarum
per nemus fodit laricum meatus,
spuma concurrens niveo vapore
desilit ampla.
Silva pinorum nivea quiete
orat et fines fluvius polusque
conserunt. Sensus hominis recumbunt
turbine rapti.

9. Cacumina Andina "Alturas de Macchu Picchu" dicta

Nubium candens prohibet corona
astra mirari. Silet omne tempus.
Caelites mutis precibus sequuntur
edita saxa.
Quo facultates solii supremi,
magna quo fugit populi potestas?
Instat arcanum pavidis fugacis
cordibus aevi.

10. Specus Postumienses (Postumia in Jugoslavia)

Est Avernus. Lux tacuit. Cavernae
uvida manant lapides querella,
temporis stillas paries tuetur
rore cadente.
Umbra mortales rapiens profunda
sceptra Plutonis tenet ipsa duri
noctis et claudit spatia universae
amphitheatrum.

Scripsit Florindo Di Monaco (flodim@tin.it)
Convertit in XML Marc Moskowitz(marc@suberic.net). Ipse convertrum XML-HTML scripsit.
Lege Poemata Latina Hodierna / Read Modern Latin Poetry / Quaere / Search