Poesis Latina A Florindo Di Monaco Scripta
Latin Poetry by Florindo Di Monaco

Ambubaia

Systema: asclepiadeum primum

Ambubaia cito veste rubra salit,
in scaenam fluitat, volvitur ut trochus,
nescit gnara moras, it lepide, redit
inclinatque caput, crus levat et trahit.

Aufert vela pudor iamque sinus patet,
stroppi paene cadunt, zona manet tremens.
Dissolvit subito caesariem nigram,
usque ad crura fluens unda genu tegit.

Mater

Systema: sapphicum

Lallat infanti genetrix sub umbra.
Vesper in caelo nitidus refulget,
luna post frondes caput abdit amplas.
Nunc tacet ales.

Parvulus dormit. Nurus usque cantum
sera diffundit. Sonat aer una.
Incitans cunas capit illa somnum
nuda papillas.

Vale

Systema: asclepiadeum primum
(telephonicum colloquium)

"Adsum, Paula, tuus pupulus. O! nive
caelum triste vides? Sic animus mihi".
"Frondes heu! rapuit corde meo notus.
Olim gratus eras tu mihi par pari".
"Vultus nunc lacrimis ut madidus meris!
Dulce os 'Te cupio' fundere cur negat?".
"Non iam stella micans unica sum tibi.
Passus insolitus sol alio regit".
"Perterrent tenebrae me sine te malae.
10  Ad me curre cito, basia da labro!".
"Exstinxit rutilum vox fidei vagae
ignem. Care, vale! Iam fuit hic amor".
"Flores vere novo quot varios legam
crines ut religem! Semper amans mane!".
15  "Haud promissa valent ficta. Memor tui
servabo violam. Mi iuvenis, vale!".

Plenilunii Nox

Systema: asclepiadeum

Flava in caesarie molliter uvida
orbes constituit luna silentii.
Mulcens dorsa capillus
velamen simulat leve.

Frondoso folium stipite decidit.
Concentus tenues astra vibrantia
nudant. Intemerata
purgo in virginitate cor.

Dum somni iuvenis palmite gaudium
10  decerpis dubium nescia posteri,
clavem mittere vitae
lassis e manibus libet!

Scripsit Florindo Di Monaco (flodim@tin.it)
Convertit in XML Marc Moskowitz(marc@suberic.net). Ipse convertrum XML-HTML scripsit.
Lege Poemata Latina Hodierna / Read Modern Latin Poetry / Quaere / Search