Poesis Latina A David Money Scripta
Latin Poetry by David Money

Poemata omnia ab hoc poeta / All poems by this poet

Nugae Novae Latinae

[Fere omnes uno die (10. Jul. 02) Cantabrigiae compositae, in honorem conventus Opoliani. Eodem in conventu habita est acroasis De Novis Angliae Scriptoribus.]
These poems and lecture are forthcoming in printed form, as part of the collection "Alaudae", ed. A. E. Radke (Bonn: Noctes Neolatinae series, 2004).

i. Aurora

Auroram video splendentem lumine puro,
  Per vacuas fulget me spatiante vias.
Incedo leviter; laqueo velut alta prehensos
  Admiror subita culmina luce domos.
Mane solent puri se tollere pectoris omnes,
  Iustitiae rorem carpere mane solent.
Quomodo tu facinus fecisti, ignave poeta,
  Tantum, qui lecto saepius esse cupis?
Surgere de lecto durum est: sed terminus alter
10    Noctis adest, quo tu mane videre potes.
Nonne libet totam potius consumere noctem,
  Stareque post tandem pocula mane vigil.
Sic capitur vino lucis sincera voluptas,
  Gaudiaque hesterno debita cuncta mero.

ii. Febris aestiva, sive foenisecis [Anglice Hayfever]

Sternuere est faustum (priscorum rite parentum)
  Significare potest omen adesse bonum.
Ergo ultra meritam sortem sum saepe beatus:
  Auspiciis tantis ominibusque fruor.
Vexat enim nares foenum, cum flore venusto,
  Nasum per campos innocua herba nocet.
Solvere vexando mucum corpuscula certant,
  Phlegmatis ut rapidi flumine cuncta ruant.
Contineo strepitum, rabidis dum naribus actus
10    Sternuo, seu viso sternuo sole simul.
Finis erit? Dubium est, longoque haeremus hiatu —
  Stern- stern- stern- stern- stern- sternuimusque iterum.
Sternutamentum sternutamenta sequuntur
  Plura (moram spernunt) continua serie.
15  Quis requies? Oculos purgo, purgoque lavando
  Nasum ut sit gelidae dulce levamen aquae.
Multa mihi placeant aestate: at febris amorem
  Foenisecis placidum saepe fragore fugat.

iii. Imitatio Shakespeariana

Shakespeare, sonnet no. 73, initium:
  That time of life thou mayst in me behold,
  When yellow leaves, or none, or few, do hang
  Upon those boughs which shake against the cold,
  Bare ruined choirs where late the sweet birds sang. ...

(Shakespeare hic alludere videatur ad monasteria sub rege Henrico VIII dissoluta; fortasse et ad musicum Gulielmum Byrd)

Hoc tandem videas vitae venisse cadentis
Tempus, ubi auctumno pendent vel nulla colore
Iam folia arboribus vel pauca, tremescit et algens
Ramus ceu vetitae nudatum frigore sectae
Fanum qua nuper dulces cecinere volucres.

iv. Imitatio Victoris Hugo: Tempus amoris

Victor Hugo, Les Sept Cordes: VI, L'Amour no. 37, fin:
  Le temps d'aimer jamais ne passe;
  Non, jamais le coeur n'est fermé.
  Hélas, vieux Jean, ce qui s'efface,
  Ce qui s'en va, mon doux Horace,
  C'est le temps où l'on est aimé.

Versione mea Anglica:
  The time for loving never goes:
  An open heart will never close
  Itself: alas, sweet friend, what does
  Depart, before we might suppose,
  Is others' time for loving us.

Iudice me, numquam fugit aptum tempus amando:
Ad flammas pectus molles nec clauditur unquam.
Eheu: quod fugit, o compar suavissime, lapsu
Temporis inviso — quod se, mi Flacce, resolvit —
Non est tempus amare alias, sed tempus amari.

v. Superbia. (imitatio ex W. S. Landor)

Landor:
  Proud word you never spake: but you will speak
  Four not exempt from pride some future day,
  Resting on one white hand a warm wet cheek
  Over my open volume you will say,
  'This man loved me', then rise and trip away.

Fastus nescia es: at verba uno non sine fastu
  Tu quattuor dices die.
Namque genas quondam lacrymis madefacta tenebis
  Volumen in sinu meum.
Denique sede prius quam surges laeta, loqueris
  'Illo viro dilecta sum'.

vi. Ad Puellam * * *

Spes abiit tecum: nostri salvete dolores!
  Discat cor proprio posse dolore frui.
Seu luctum vellem complecti sive puellam,
  Quorum quod mallem docta puella negat.

vii. Nugae Churchillianae (a)

'The first time you see Winston, you see all of his faults, and the rest of your life you spend in discovering his virtues' (Pamela Lytton, apud R. Jenkins, Churchill, London 2002, p. 105)

Concursu primo vitium non conditur ullum:
  Eius naturae pessima quaeque patent.
Per totam vitae spatium, imum segnius ipsum
  Virtutesque boni pectoris invenies.

viii. Nugae Churchillianae (b): Avaritia — plus ça change ...

'No one seems to care anything but about money today. Nothing is held of account except the bank accounts. ... We have in London an important section of people who go about preaching the gospel of Mammon, advocating the 10% commandments, who raise each day the inspiring prayer, "Give cash in our time, o Lord". (Winston Churchill: oratio, Glasgow 1904, apud Jenkins p. 86)

Dote comes lucri cara gratissimus ambit
Pollicitis cives alacres; commercia torquet
In proprios usus; cupit auferre ante ruinam
Optatas partes, si forte ruina futuro
Opprimat exiguos homines quos ipse salutat.
En! numeri exsurgunt turgentque libidine lucri,
Bulla tumet, coemunt prudentes undique partem —
At cuius partem? Nihili, cum bulla tumescens
Rumpitur: urbs, quotiens taurorum sacra tulisti?
10  Tutius argentum coacervat mensa thesauri.
Faenus (sacra fames!) animis blanditur avaris,
Faenoris atque decem per centum iussa sequuntur
Commoda (quisve neget quae sint caelestia dona?),
Cum penitus noscant cultus mandata recentis
15  Talibus ut dictis passimque pieque precentur:
'O Deus omnipotens, da nostro tempore nummos'.

ix. Officium Vatis

[circa una hora compositum, 24.00 - 01.00, 10/11 Jul. 2002]

Officium vatis quid sit? Si forte Latinas
Audeat ad Musas hodierna voce venire,
Audax sit. Cur non? Famam sperare furorem
Indicat; at placeat primo sibi — nemine laudem
Praestante aut meritam aut aliter, privata parentur
Gaudia: se pellat scribendi pura cupido.
Ast aliis cupiat monstrare cupidine natum
Carmen. Ad hunc finem facile — aut non ardua — semper
Percipienda canat: quod clare percipit auctor,
10  Sensibus haud hominum diversis omne videtur.
Carmina si vis redde nova vernacula veste:
Musa tamen proprias mavult res. Apta creare
Adfectes linguae. Numeros vi strenuus urge —
Parce sed ipse tuis nugis sollemniter uti.
15  Cui loqueris? Tantum tibi — nec iocus evitandus.
Quanquam mentitur non numquam quisque poeta,
Veros exponat (quantum licet) aequus amores
(Nomine mutato, si sic sit tutius): ergo
Per noctes valeat longum tolerare laborem.

x. Anglus Opoliam visurus

Multas per gentes permulta et proelia passum
  Locum videbo cras viator inscius
Linguae, naturae, gentis — grateque vocatus
  Ripas ad Odrae insigne quas flumen lavat.
Historiae peregrinus ego fragmenta recepi:
  Ut impedito bellicosus dux pede.
Legnicae haud procul arva rubent: Mongolia clades
  Turbine virorum barbaro messem secat.
Rex profugus cives patriam defendere dicto
10    Effatus ardens universali citat.
Saevitia eversa victaque tyrannide, turbam
  Commilitonum liberatores necant.
Historiae longae locus es, et victima: salve!
  Hinc pace semper floreas doctissima.
[scriptum 11. Jul. 02; quae pauca de Silesia ante crastinam commorationem cognovi, collegi ex: N. Davies & R. Moorhouse, Microcosm: Portrait of a Central European City (London, 2002): viz. p. 67 (l. 6 supra) duces Opoliae, e.g. anno 1157 Mieszko Platonogi (pede impedito); p. 68 Legnicae proelium; p. 184 (ll. 9-10 supra) rex Jan Casimir Vasa, Opoliae anno 1656; p. 25 (ll. 11-12 supra) liberti Russi a suis NKVD trucidati, Opoliae 7 Mar. 1945.]

Scripsit David Money (dkm14@hermes.cam.ac.uk)
Convertit in XML Marc Moskowitz(marc@suberic.net). Ipse convertrum XML-HTML scripsit.
Lege Poemata Latina Hodierna / Read Modern Latin Poetry / Quaere / Search