Poesis Latina A Stephano Coombe scripta
Latin Poetry by Stephen Coombs

Poemata omnia ab hoc poeta / All poems by this poet

Carmina Novella

      Cum! Cumara xama
sampurnanga manoharaea namah. Suaha.

I

      Creticorum pari
iungens hendecasyllabos aliquid claudos,
      sic enim aucti sonant,
verba intexta sero palindromicis normis.
      Cur relinquis, rogas,
tiro stulte poeticos veterum mores?
      Quippe, respondeo,
idcirco quod in his latet numeris virtus.
      Nanctus hos sum pedes
10  inter carmina quae deo iuveni pulcro
      insulis indicis
devotus canit intimus fore se sperans.
      At deos non colo
commentos sed amor Dei mihi inest Christi.
15        Ad sepulcrum, inquiunt,
Sanctus Spiritus angelos iuvenes pulcros
      misit olim duos.
Virtus symmetriae suo radians vultu
      vim dedit nuntiis
20  raptim vincere feminis dubium maestis.
      Nunc ego utor metro
ut sit pulcrior et magis iuvenis sermo.

II

      Qua venustatem acu
pangam versibus indolemve novi saecli?
      Gratiam proferunt
veram saepe sed incohatam adulescentes.
      Praebita insulsitas
exquisitaque forma corporis inter se
      in vices sustinent,
mox et fortuitissimam harmoniam condunt.
      Conspicit mira qui
10  atque incongrua visitat modo pubentes.
      Risum amant et iocos.
Usus ludibriorum iis prius est cordi
      dira quam perpeti,
iras, fulmina, fabulas nimis extentas.
15        Profluant cretici,
sit nobis saturae loquela relaxatae,
      hique rhythmi mei
imberbes maneant diu, lepidi, leves.

Scripsit Stephanus Coombs (stephen.coombs@katarinaskolan.se)
Convertit in XML Marc Moskowitz(marc@suberic.net). Ipse convertrum XML-HTML scripsit.
Lege Poemata Latina Hodierna / Read Modern Latin Poetry / Quaere / Search