Poesis Latina A Stephano Coombe scripta
Latin Poetry by Stephen Coombs

Poemata omnia ab hoc poeta / All poems by this poet

Haicua Octo

numeris iambodactylicis conscripta

1.

(Traductio haicus japonici:)

Sunt roris aeva
saecula roris, at heu
tamen tamenque!

2.

Mutationem
aufuge: sunt lacrimae
rerum novarum.

3.

(Haicu taoisticum:)

Ne publicae res
pisciculive nimis
aestu coquantur.

4.

(Proverbium lusitanicum:)

Feles ab angui
parvula morsa dehinc
funem timebit.

5.

(De se ipso:)

Tellure nullum
repperimus comitem
ducemque nullum.

6.

(Carmine quodam Horatii lecto:)

Num Pyrrha simplex
munditiis voluit
audire carmen?

7.

(Item carmine Horatii lecto:)

Taedet dierum.
Solvitur acris hiems -
quid ver retardat?

8.

Virgulta densa
impenetrabilia,
humana corda.

Scripsit Stephanus Coombs (stephen.coombs@katarinaskolan.se)
Convertit in XML Marc Moskowitz(marc@suberic.net). Ipse convertrum XML-HTML scripsit.
Lege Poemata Latina Hodierna / Read Modern Latin Poetry / Quaere / Search