Poesis Latina A Stephano Coombe scripta
Latin Poetry by Stephen Coombs

Poemata omnia ab hoc poeta / All poems by this poet

De Continentibus

De Europa

Regis sublatam filiam a deo tauro
multus poeta cum pavore cantavit:
veramque fabulam esse forte censebis
qui contueris horridissimam sordem
in qua vetusta nunc moratur Europa:
quam foeditate taurea volutatam
si possideres Herculis fere vires
cunctis nequires saeculis repurgare.

De Antarctica

Antarctica, ingens vastaque es, remota, alba,
hostilis omnis, frigida omnis ac virgo.
Nolim Dianae nuncupare te regnum,
venatione quae cares et imberbi
pastore: nullus te regit Iovis natus.
Ut ima nostri spiritus mihi appares,
haud passa cultum, nunquam amore pervasa.

De America Septentrionali versus pudici

Est Foederatis Civitatibus moris
palam lavare sordidas nimis vestes:
proinde mirum non videtur has gentes
saponis ut plus suasione vendatur
spectacula esse concitata commentas
quibus levis plebs urgeatur allecta:
quae post labores vesperi domi gustans
curas diurnas eluo satis laetus
aegre theatris commoda mea vita.

De America Septentrionali versus impudici

Res displicentes vocis anglicae pubes
designat aspera hoc vocabulo "sugunt".
Praesertim in Hemisphaerio Novo quisque
"quid sugit?" inquit, "tota natio sugit":
iniuria, quod fertur omnium praeses
verum tamen non sugere ipse, plus probens
virilitatis quam calumniatores.

De Australia

De mortuis nil dicitur quod haud gratum,
quod haud bonum sit: quamque sub solo terram
iacere tradunt cuius optima est fama,
Australienses, esse mortuam duco.

De Africa

Quid approbandum pulla continens gignit?
Quidnam, nisi humana approbanda sit proles.

De America Meridiana

Te, luctuosa terra, pontifex summus
divisit inter Lusitaniam dulcem
Hispaniamque saevioris aspectus.
Qui pontifex est iungit aptius terras.

De Asia

Tot spissa fana totque rituum formas
ostendit Asis ac tot igneas mentes:
adhuc ab illa non relicta sunt vota
divinitati debita aut duci forti.
Illic deorum multitudines torvae,
uni deo tum dediti nihil viso.
Maiora dicam: nam Deus patet nobis
homo integratus continente tractata,
per quem Paterque Filiusque Sanctusque
10  simul canendus Spiritus revelentur
Hypostases Tres prorsus absque mixtura
in Unitate maxima cohaerentes.
Potes mihi europaeus esse, at Europam
partem Asidis scis, esque ibi incola inscriptus
15  unde omne venit, christiane, quod sentis.

Scripsit Stephanus Coombs (stephen.coombs@katarinaskolan.se)
Convertit in XML Marc Moskowitz(marc@suberic.net). Ipse convertrum XML-HTML scripsit.
Lege Poemata Latina Hodierna / Read Modern Latin Poetry / Quaere / Search