Poesis Latina A Stephano Coombe scripta
Latin Poetry by Stephen Coombs

Poemata omnia ab hoc poeta / All poems by this poet

Carmina stilo mediaevali composita

Cantus festivus Scholae upsalensis Sanctae Catharinae

  Doxa Soi, Kyrie, doxa Soi, Kyrie!
Sanctam Catharinam,
scholae heroinam
quae florebat olim
ignorari nolim,
sensum sapientem,
eruditam mentem,
faciem formosam,
iuventutis rosam.
10    Doxa Soi, Kyrie, doxa Soi, Kyrie!
Rex cum cupiebat
illa abnuebat,
clamans fidem Christi
peccatori tristi:
15  misit ille viros
quinquaginta miros,
impotentes vere
virgini suadere.
  Doxa Soi, Kyrie, doxa Soi, Kyrie!
20  Fixa est in rotam
antehac ignotam;
rota mox dirupta,
perrexit innupta;
valde irritatus
25  iussit rex iratus
caput floris fidi
gladio abscidi.
  Doxa Soi, Kyrie, doxa Soi, Kyrie!
Angeli ad montem
30  praeter horizontem
portaverunt planctum
corpus sacrosanctum.
Viam nobis para,
exemplo declara,
35  ad caelos inclina,
sancta Catharina.
  Doxa Soi, Kyrie, doxa Soi, Kyrie!

Carmen Natalicium Salvatoris

in quo mundus illi "Gradali" illustri confertur

Nostra tellus frigida obscura
lecta est quam impleat mixtura
sanguinis et aquae large fusa
ex afflicto Nati latere.
Pater vult discrimen quatere:
nurus fit sponsalibus abusa.
  Benedictus qui
  venit in nomine Domini.
  Hosanna in excelsis!
10    Terrarum Lac et Mel sis,
  caelestis nostra Via
  quam peperit Maria!
  O Veritas, o Vita
  cum genere unita
15    de Ioachim et Anna!
  Hosanna, hosanna!

Heva, costa Adae ac marita,
restat gentis durae stirps avita:
nunc in virgam virginem aeterni
20  germen Domini inseritur:
scabra sic robigo teritur:
ossa sicca rigant succi verni.
  Benedictus...

Somniabant sola obsoleta,
25  cecinit luciferum propheta:
diem Sol Iustitiae indicit:
ros stillatur febrem feriens:
cum Rachel pariret periens,
iam Maria mater mortem vicit.
30    Benedictus...

O primitiae, o vera vitis,
orbos nos fecundans colas mitis
qui te resecuimus ligatum
ut sit panacea trivio:
35  Canae vinum das convivio:
in solamen est "amen" mutatum.
  Benedictus...

Scripsit Stephanus Coombs (stephen.coombs@katarinaskolan.se)
Convertit in XML Marc Moskowitz(marc@suberic.net). Ipse convertrum XML-HTML scripsit.
Lege Poemata Latina Hodierna / Read Modern Latin Poetry / Quaere / Search