Poesis Latina A Stephano Coombe scripta
Latin Poetry by Stephen Coombs

Poemata omnia ab hoc poeta / All poems by this poet

Carmina numeris Horatianis confecta

Carmen Matutinum

Quam nunc mane polus specie rus vincit amicum
  micansque limen Protei!
Serva Iovis furtum fateatur apertum et inane,
  quae cum neglexerat diu
purgare aether hebes, terere, ornare, integere auro,
  morosa soli condita,
prosiluit subito de languore invida tristi
  auferre honores exteros.
Lumina caerulea et roseas Aurora superne
10    insulsa praetendit genas,
quamquam ibidem sciat esse alienos quisque colores,
  tuam venustatem geri.
Ut possim caelo faciei vivere amatae
  et esuritione ovans
15  palpare his labiis, regio formosa, tuarum
  stramen comarum sericum
aut tenuem rorem de levi fronte perustus
  siti beata lambere!
Est tamen in nubes aditus vel in aera nullus,
20    desiderare futtile.
Quomodo fit memini matutinum ordine tempus
  meridies, meridies
vesper, vesper nox: nequaquam dicimus horas
  nos fallere omnes singulas:
25  ver, aestas vertunt autumnus hiemsque vicissim:
  menses sequuntur invicem:
fingitur inconstans spatiis brevioribus annus,
  aetate longa pervicax.
Sic naturae tu tibimetque decenter oboedis:
30    fraudem fidemque praeteris.

Carmen Athenis Peregrinati

Flavescens folium Boreas movet aureumque mittet
  praeceps avarus mox luto madere:
tangit et Autumnus vitam mihi, namque dissipantur
  canae comae iam singulis diebus.
Vivo non senior me mortue, nonne somniabas,
  honeste Flacce, virginis Minervae
Acropolin grandem Propylaeaque Martiumque Collem
  doctamque pubis confluentis urbem?
Oxonium potero cras visere si volam, superbum
10    meae iuventae culmen impolitae:
te revenire deus vetuit tamen inclitas Athenas
  Stoa loquaces rite cum Lyceo.
Lumina sim tua, mens tua sim, tua lingua gustet ore:
  tecum pererrem semitas perennes:
15  quod didicisti tunc discam modo naribus reductum
  inter ruinas curruumque bellum.
Gaudia longa calor iuvenilia traxerit moratus:
  Octobris hora quis manere nolit
hic sub olivis, hic ubi pomifer hospitale ramus
20    umbret sedile simplicis tabernae?
Thespidos adpellent hanc nomine de via propinqua:
  te rufa feles suaviter salutet:
hic stridor sileat: volucris canat una: rus putares:
  resina vinum condiat salubris:
25  sepia vel xiphias det prandia. Suspicor remotum
  hic a cathedris te bibisse vera:
hic Epicuro te sapientius imbuit sapore:
  hic sempiterna est sensa pulcritudo.

Carminis Scholae upsalensis Sanctae Catharinae paraphrasis latina

De veritate nascitur felicitas:
  gaudia qui cupiunt, Telemache, verum postulent:
hortetur ardens haec magister in schola
  discipulusque vigil praescriptioni pareat.
Chara ex alethou norma vitae sit tibi;
  quomodo, cur, age, quid in omne cures discere:
docte rogando liberatur spiritus
  atque hilarant animam elucituri nuntii.
Dies teruntur a pigris in taedio,
10    dat tamen assiduis annos beatos dignum opus:
labore consectare tu scientiam:
  laetificatus eris: hoc redde praeceptum tuum.

Traductio poematis A. E. Housmanii

Vitas amatis, cara animantia?
Aures apertae sunt sapientiae?
  Hic ecce cultellus ministri
    quem modici pretii videtis,

sed quo meum cor si modo perforo
tunc omne caelum desuper incidet
  sedesque telluris liquescent
    vosque peribitis universa.

A.E. Housman, More Poems 26

Traductio poematis Stephani Georgii (Stefan George)

  Ad larem venit puer
marisque venti flant adhuc capillis:
  ante passus est metum:
nunc membra iuveni gaudio vacillant.

  Spuma salsa adhuc genas,
altas ab acri solis igne saevi
  barbarisque odoribus,
rubore fulvas conciet flagrante.

  Vultus illius gravis
10  silet quod unquam non sciam fuisse:
  tristis umbra cernitur
de vere brumam nostram in ore nacto.

  Gemma sic late patet
ut in pudorem paene lapsus adsum,
15    osculum nolens rapi
quod iam tributum est alteri libenter.

  Bracchio circumdedi
germen quod est flos factum et o! adultum
  praeter orbitas meas,
20  meum sed a me funditus remotum.

Stefan George, "Mein kind kam heim"

Salutatio natalicia ad heraldicum illustrem versibus mittenda

Huc non mala decus silvestria fert, neque acerbis
  utitur hic bacis, sed adornant
punica mala locum quo carmen dicit honorem:
  namque colore videntur pulchra et
digna sapore legi dulces venerantibus artes
  praestat Ioannes quibus ille
filius Olai Raneceus incola Lommae,
  armiger et pater armigerorum:
permulti debent populares cui sua signa
10    cum galea scuto manifesta:
quem nonaginta natum celebraverit annos
  Magnus aprilibus incola nonis
Taebyiae, saeclis viginti vere salutis
  sancte novo Luca quater auctis,
15  filius Olai Becmarcus. Plura fuissent
  poma gulae si corvus egeret!

Carmen varangianum

in honorem martyrum chioviensium Theodori et Ioannis

Martyres sancti, Theodore miles,
flos Ioannes iuvenum, varangi
sponte russorum tuiti salutem
    sanguine fuso!

Bosphori conscripte parens ad oras,
mystico Christi fluvio lavatus
quae Dei donum merito petemus
    nomine dones.

Fortis a forti generate fili
10  candida iuncta sine labe pulcro
corpori splendens anima, rogamus
    nos bene tractes.

Nordicae stirpi memores favete
pristini saltus paludisque notae
15  ac maris glauci peregre vehentis
    agmina crebra.

Urbs parum secura Chioviae vos,
vos ager natalis utrimque laudant,
hospes haec fallax, patiens origo
20      hic atavorum.

Principes olim populi senesque
victimam castum iuvenem deorum
sorte legerunt: genitor negasti
    fas ita cerni.

25  "Non deos" inquis "sed habetis aris
ligna quae fient aliquando pulvis.
Ligna num potant vel edunt labrisve
    dicere possunt?

Dis manu sculptis minime iuvamur:
30  unus est summus Deus ille simplex
quem colunt graeci precibus decoris
    pro cruce cantis.

Ille tellurem viridem creavit,
aequor et caelum dedit atque in orbes
35  solis et lunae geminae levavit
    lumina clara.

Amplius fructu paradisus omni
plenus acquisivit uti coronam
mentibus celsis hominum potentem
40      semine prolem.

Est homo terrena Dei figura.
Filium nunquam mihi corde carum
traderem larvis stupidus malignis
    daemonibusque."

45  Raptui miles validus resistis,
ad latus pugnas puer acer aeque:
hoc nequit taetrum scelus impetrare
    saeva caterva:

sed super scalas modo maenianis
50  stantibus vobis quatiunt columnas
arma sub vestris pedibus domusque
    pars ruit intro.

Per dolum vitae pereunt iniquum:
caelites vitas capitis perennes
55  gratia Christi: moritura proles
    firma sequatur.

Vindices eventa diu neglecti
mortis usurpemus inulta vestrae:
iure reddamur melius retentae
60      religioni.

Impleat fratres Theodore fides,
spes Ioannes, neque desit unquam
caritas: gentem penes orthodoxos
    ferte superne.

Scripsit Stephanus Coombs (stephen.coombs@katarinaskolan.se)
Convertit in XML Marc Moskowitz(marc@suberic.net). Ipse convertrum XML-HTML scripsit.
Lege Poemata Latina Hodierna / Read Modern Latin Poetry / Quaere / Search