Poesis Latina A Stephano Coombe scripta
Latin Poetry by Stephen Coombs

Poemata omnia ab hoc poeta / All poems by this poet

Epigrammata de Animalibus Heraldicis

EPIGRAMMATA super classibus a schola upsalensi Sanctae Catharinae discedentibus

Aquila

Aut operam aut requiem poscunt AQUILAE acris alumni:
  primi extra nidum praedam aliunde petunt.
(1996)

Bos

BOS bene arat campos doctrinae et colloquiorum:
  omnia BOS vertit: certa, putata, sacra.
(1997)

Cervus

CERVUS non servus capitur: dominatur in horto:
  perpetuo studio cornua pulchra polit.
(1997)

Draco

Dormit in atro antro belua ignifera ac sine motu
  stertit inhumane: somniat ecce DRACO.
(1997)

Equus

Est ferus hic, fugiens, volitans, inadibilis, ardens.
  Quo est animatum animal? Cur tam animosus EQUUS?
(1997)

Feles

FELIS iter quis scit tenebrosum inter fora et aulas?
  Unde venit subito? Quo taciturna redit?
(1998)

Gryps

GRYPS sapiens lusor, piger, audax, histrio et auctor:
  nobilis hibrida, mox omnibus omnia eris.
(1998)

Hirundo

Horrea humumque habitabilem honestam hominum horret HIRUNDO
  iunior altivolans: sed lutum adulta leget.
(1999)

Ibis

IBIS cum paribus se congregat in palude uda,
  alam agitat, strepitat, stridet aquisque salit.
(1999)

Leo

Luctantur luduntque frementque silentque LEONES:
  qui videt haud dubitat quin loca plana regant.
(2000)

Mustela

MUSTELAE subter repunt: venantur in umbris:
  quomodo praeda potest condicione capi?
(2000)

Noctua

NOCTUA tam prudens exstabat ut ipsa Minerva
  optaret signis hanc venerabilem avem.
(2000)

Oryx

Ornati lenesque gerunt se montis ORYGES
  ut placeant oculis cordaque laeta creent.
(2000)

Phoenix

PHOENIX perpetuo cum sole novatur obortus:
  vix ovi meminit nec periisse diem.
(2001)

Rhinoceros

RHINOCEROS spissae pellis truculente rebellis,
  o vellem pellem punctus habere tuam!
(2001)

Salamandra

Sic superat SALAMANDRA periclum mortis in igne:
  haud nimis ardendo: viscera mente gelat.
(2001)

Turtur

TURTURE purpureo cum murmure furfure iacto
  optima consilii grana leguntur humo.
(2002)

Ursus

URSE, supra scandis quaerens mel in arbore dulce:
  fronde coronatum nulla gravabit apis.
(2002)

Xiphias

Xystis submersis XIPHIAS sapientia ducit:
  huc illuc fluitant: omne liquere vident.
(2003)

Apis

Alvo sentit APIS nectar dulcedine plenum
  quod socialis iit nactaque legit, alit.
(2003)

Balaena

BALAENAE mirae pelagum novere profundum
  quas regit incolumes non vitiata quies.
(2003)

Centaurus

CENTAURI iunctis hominum formis et equorum
  corporis atque animi robore vique valent.
(2003)

Delphinus

Diligit omne quod est quodque est intellegit omne
  faustus DELPHINUS callidus atque placens.
(2004)

Elephantus

Ex ELEPHANTORUM nil mentibus emigrat unquam:
  confirmetque bonum praemoneatque malum.
(2004)

Formica

Festinans ubicumque ruit FORMICA, sed estne
  huic operi fructus? Dura probabit hiems.
(2004)

Scripsit Stephanus Coombs (stephen.coombs@katarinaskolan.se)
Convertit in XML Marc Moskowitz(marc@suberic.net). Ipse convertrum XML-HTML scripsit.
Lege Poemata Latina Hodierna / Read Modern Latin Poetry / Quaere / Search