Poesis Latina Ab Andrea Cipolla Scripta
Latin Poetry by Andrea Cipolla
Poesia Latina scritta da Andrea Cipolla

IN COLUBRAM A CAPRIMULGA OBTRITAM

Fortasse Eurydicen eam putabas
alpinam, facilemque te triumphum
acturam, fera inepta, de puella?
Scelus quam male, prava, cogitasti!
Volvis squammea terga sibilasque;
nam rebare puellulam legentem
de rupi violaceas ericas
et praeter soleas pedem solutam
hac formidine territare vana:
10  quid, vae, tot petulantiae dedit, quid?
es num vipera saeva, num cerastes
quam tantum libycae fovent harenae?
Sane quot fabulosus Indus adfert
visu nec referas nigros dracones
15  dentibusque tuis abest venenum.
Ergo quomodo terreas Columbam?
Ad nil, strenua cum sit, expavescit.
Incedit; rosei pedes deorsum
cogunt cum capite en superba colla.
20  Sic poenam nimiae protervitatis
ultrici memori luis nefandi
quantum accepit inique Thraca Virgo.
Illam pes ad averna loca traxit
percussus; tibi nunc petenda loca,
25  nam pes percutiens iacit Columbae.

DE AURELIAE NATU

Gressum cum Philyrae natum Sol ante traheret
  ecce Aurelia habet tempora prima sui.
Ut primum ridet, ut adspiciet, centaurus
  tunc cedet sapiens teligero puero.

DE PUELLA FALCONE VENANTE

Mille coturnices rapuit, tot Phasis avesque
falco alacerrimus hic, quos dedit ungue neci.

Praeda ingens;sed plura dolis pia corda oculorum
formonsae dominae capta, miserrima, sunt.

Quamvis dira fuit, volucrum tamen una fuit mors,
nec Latonigenae est excruciare feras.

Deterior Paphies, quam cum ore renidet amoena
in cor idem , fera, tum letum iterare iuvat.

IN MAGISTRUM MAXIMUM

Scripsit magna poema ad explicandum
commentaria Maximus magister;
nunc interpretibus, nec imperitis
commentaria qui explicent egemus.

Ad Maximum Curtionem

Oro, Maxime, maximum poetam
quamvis Mnemosynes benigna proles
recte constiterit favensque Apollo
ex tot qui ausonia lyra canere et
ex tot qui arcadica canere avena
te solum ( nec erit venustiora
unquam carmina qui tuis profundat )
et nos haec fateamur, Hippocrenen
ne siccam mihi tu relinquas oro.
10  Austero en cilio novem sorores
virgis lauriferis aqua repellunt
sacra me, tenuissimum poetam.
At stillarum aliquid sine hauriam atque
hausto hoc mi ingenium tuum, licet vix,
15  detur vorsiculis meis probare.

Scripsit Andrea Cipolla (galerius61@hotmail.com)
Convertit in XML Marc Moskowitz(marc@suberic.net). Ipse convertrum XML-HTML scripsit.
Lege Poemata Latina Hodierna / Read Modern Latin Poetry / Quaere / Search